Latin
167
Aristotle, De animalibus 167
Unproofread scanNot analysed yet
aetatis iudicium ex dentibus sumitur. quippe cum iuniores candidos habeant: &acutos seniores: nigros &hebetes. Os uno initu implet: agitque uehementer: Ita ut foemina uix tollerans succumbat. Si forte conceptio pererrauerit: uigesimo post die marem foemina recipit. Seniores tauri: nec sępius quidem foeminam eandem: eodem superueniunt die nisi ex internallo. At iuniores &eandem sępius cogunt: &pluries petunt ac superueniunt uigore suę ętatis. Salax minime inter mares bos est: coit qui uicerit. Cumque iis uenere iam debilitatus languerit: aggreditur uictus ille languentem: &plerunque superat. Coire tum mares: tum foeminę anno ętatis primo peracto incipiunt: quoad facultas sit procreandi: uerum quod magna ex parte fit: uel anniculi: uel nacti octauum mensem uenerem adeut. Sed enim quod maxime confessum habemus: bimatu generant. Fe runt uterum menses nouem: decimo pariunt: Sunt qui decem totos menses exceptis paucis diebus affirment. Quod autem in lucem pręcurrerit hęc tempora: id abortiuum est: uitaleque minime: etiam si paulo maturauerit partum: pręmolli namque imperfectaque ungula prodit. Pariunt singulos: geminos raro. Quandiu uiuunt &coire solent: &parere. Viuunt magna ex parte foeinę annos quindecim atque etiam mares excisi nonnullis ętas uel ad uiginti annos: atque etiam plures: si corpore bene habito sint. Nam excisos assuefaciunt: &duces constituunt bouum: ut ouium qui plus temporis qui cęteri ui uunt usu excercitii &copia pabuli. uigent quiquennes maxime: quo circa homerum quidam recte dixisse aiunt. Quinquennem taurum: &bouis lustro florentis. Idem namque significari arbitrantur. Entes bimus emittit bos: nec uniuersos: ut equus. ungud las cum dolore articulorum laborat: non amittit: sed pedes tantummodo intumescunt uehementer. Ac a partu utile est antequam peperit: caret lacte: quantum lactis prouenerit: primum concrescens: perinde ut lapis durescit: quod ita accidit nisi aqua admisceatur. Iuuenca recentior quam annicula non patitur uenerem nisi ostento. Iam. n. uel quarto ętatis mense coisse perspectum est. Initium coitus plurimis quidem mense aprili &maio. sed nonnullę etiam ad autumnum usque tempus coeundi deducunt. Cum plures grauidę sunt &facile initum patiuntur: nimirum pro signo hyemis &hymbrium id accipitur.