# De animalibus 167

Aristotle, De animalibus, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/167

aetatis iudicium ex dentibus sumitur. quippe cum iuniores candidos habeant: & acutos seniores: nigros & hebetes. Os uno initu implet: agitque uehementer: Ita ut foemina uix tollerans succumbat. Si forte conceptio pererrauerit: uigesimo post die marem foemina recipit. Seniores tauri: nec sępius quidem foeminam eandem: eodem superueniunt die nisi ex internallo. At iuniores & eandem sępius cogunt: & pluries petunt ac superueniunt uigore suę ętatis. Salax minime inter mares bos est: coit qui uicerit. Cumque iis uenere iam debilitatus languerit: aggreditur uictus ille languentem: & plerunque superat. Coire tum mares: tum foeminę anno ętatis primo peracto incipiunt: quoad facultas sit procreandi: uerum quod magna ex parte fit: uel anniculi: uel nacti octauum mensem uenerem adeut. Sed enim quod maxime confessum habemus: bimatu generant. Fe runt uterum menses nouem: decimo pariunt: Sunt qui decem totos menses exceptis paucis diebus affirment. Quod autem in lucem pręcurrerit hęc tempora: id abortiuum est: uitaleque minime: etiam si paulo maturauerit partum: pręmolli namque imperfectaque ungula prodit. Pariunt singulos: geminos raro. Quandiu uiuunt & coire solent: & parere. Viuunt magna ex parte foeinę annos quindecim atque etiam mares excisi nonnullis ętas uel ad uiginti annos: atque etiam plures: si corpore bene habito sint. Nam excisos assuefaciunt: & duces constituunt bouum: ut ouium qui plus temporis qui cęteri ui uunt usu excercitii & copia pabuli. uigent quiquennes maxime: quo circa homerum quidam recte dixisse aiunt. Quinquennem taurum: & bouis lustro florentis. Idem namque significari arbitrantur. Entes bimus emittit bos: nec uniuersos: ut equus. ungud las cum dolore articulorum laborat: non amittit: sed pedes tantummodo intumescunt uehementer. Ac a partu utile est antequam peperit: caret lacte: quantum lactis prouenerit: primum concrescens: perinde ut lapis durescit: quod ita accidit nisi aqua admisceatur. Iuuenca recentior quam annicula non patitur uenerem nisi ostento. Iam.n.uel quarto ętatis mense coisse perspectum est. Initium coitus plurimis quidem mense aprili & maio. sed nonnullę etiam ad autumnum usque tempus coeundi deducunt. Cum plures grauidę sunt & facile initum patiuntur: nimirum pro signo hyemis & hymbrium id accipitur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
