# De animalibus 168

Aristotle, De animalibus, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/168

menses & uaccis fiunt: ut equabus: sed minus. ilq Quus coire incipit bimus tam mas quam foemina: sed hoc in paucis fit. Pullique eorum ipsorum minores imbecillioresque sunt. Quod autem plurimum trimatu tam mares quam foeminę incipiunt & proficiunt: subinde ad prolis pręstantiam: in uicesimum usque annum. Fert uterum equa menses undecim. parit duodecimo mense. equus non certo dierum numero implet: sed aliquando uno: aut duobus tribusue: aliquando pluribus: sęrius certe qui asinus equam superueniens impleat. Coitus non tam laboriosus equis quam bubus est. Salacissimum omnium: tum foeminarum: tum marium equus est: homine excepto. Iuniorum coitus preter ętatem contingit pabuli boni tate & copia. pariunt magna ex parte equę singulos: sed gemellos quoque aliquando cum plurimum procreant. mula etiam gemellos peperit: quę quidem pro ostento accipiuntur. Coire itaque incipit equus uel tricesimo mense: sed quoad digne procreare possit: tunc tempus est: cum dentibus mittendis cessauit. uerum iam nonnullos etiam commutant: implere potuisse aiunt: idque fieri ita confirmant: nisi natura steriles sint. Equo dentes quadraginta numero sunt: quorum primores quatuor mense tricesimo mutantur: bini utrimque supra dico: & subter: tum ubi pręterea annum compleuerit: quatuor item modo eodem mittuntur: duo superius: totidemque inferius. rursusque anno altero peracto simili modo quatuor alii mutantur: quibus iam pręteritis annis quatuor & mensibus sex. nullus pręterea mittitur: quanquam euenisse in aliquo certum est: ut cum primis omnes amitterentur: atque etiam in alio: ut cum ultimis omnes: sed hęc raro. fit itaque ut equo fere tempus idoneum maxime sit ad pro creandum: Cum annum quartum & sex menses complerit. se niores equi profecto foecundiores sunt: tam foeminę qui mares. Equi uel suas matres & filias superueniunt: atque tunc perfectum esse armentum uidetur: cum parentes suam ineunt prolem. scythę equabus grauibus equitant: cum primum se mouerit foetus: & nimirum eas proficere ad partus facilitatem arbitrantur. Aeterę quadrupedes iacentes parere solent: quo fit ut foec tus obliqui omnium exeant.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
