Latin
169
Aristotle, De animalibus 169
Unproofread scanNot analysed yet
At uero equa cum tempus iam ędendi appropinquarit: erigit se stansque emittit partum. Vita equorum plurimis ad decimum octauum: atque etiam uicesimum annum: sed nonnulli etiam quinque &uiginti: atque triginta egerunt: &si cura diligenter adhibeatur: uel ad quininquaginta protrahitur ętas. longissima tamen uita in pluribus ad tricesimum annum: quod magna ex parte fieri norimus. Foemina magna quidem parte quinque &uiginti annos uiuere potest. Sed iam nonnullae etiam quadraginta uixere. Minus temporis mares uiuunt quam foeminę propter coitum: &qui domi aluntur minus quam gregarii. foemina quinquennio finem: tum longitudinis: tum etiam proceritatis sui cor poris recipit: sed mas sexennio post annis sequentibus totidem crescit in corpulentiam: &ad uiginti usque annos pergit profici ens. uerum celerius foeminę qui mares perficiuntur; quaqui in utero mares quam foeminę citius: quemadmodum etiam homines. quod idem uel in cęteris animalibus quę pariant plura fieri solet. Actare mulum semestre temporis spacium referunt. Mox sugi non pati. ui nanque humorem trahi: &cum dolore. equo autem plus temporis tribuunt: Viget &equus &mulus a dentium ortu: cumque prodierint omnes: non facile ętatem dignoueris. Quamobrem dici solet: certa sub ortu: incerta ab ortu: denique post dentium ortum eo maxime declaratur ętas: quem caninum uocamus. breuior enim hic septennibus est: propter freni attritum quod ad eum iniicitur: non septennibus maior quidem: sed non uertice extans adactiore. Iunioribus acutior &procerior est. mas omnibus temporibus init: nec cessat quandiu uiuit. Foemina etiam quandiu uiuit initur: nec tempus ullum certum libidinem aufert: sed ingenium hominis arcet: aut uinculo aut aliquo huiuscemoni impedimento: non tamen quouis tempore facto initu: facultas enutriendi quod pepererint datur. equum apud opuntum gregarium fuisse accepimus: qui annos quadraginta natus posset coire: sed adiumentum quoad sui pedes priores attollerentur deside rabat. Coeundi initium equis in uere. Non statim a partu equa impletur: sed intermisso tempore: &melius quarto aut quinto anno inter posito procreat. Omnino si nihil plus detur: unum tamen interponere annum: &quasi nouale facere necesse est.