# De animalibus 169

Aristotle, De animalibus, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/169

At uero equa cum tempus iam ędendi appropinquarit: erigit se stansque emittit partum. Vita equorum plurimis ad decimum octauum: atque etiam uicesimum annum: sed nonnulli etiam quinque & uiginti: atque triginta egerunt: & si cura diligenter adhibeatur: uel ad quininquaginta protrahitur ętas. longissima tamen uita in pluribus ad tricesimum annum: quod magna ex parte fieri norimus. Foemina magna quidem parte quinque & uiginti annos uiuere potest. Sed iam nonnullae etiam quadraginta uixere. Minus temporis mares uiuunt quam foeminę propter coitum: & qui domi aluntur minus quam gregarii. foemina quinquennio finem: tum longitudinis: tum etiam proceritatis sui cor poris recipit: sed mas sexennio post annis sequentibus totidem crescit in corpulentiam: & ad uiginti usque annos pergit profici ens. uerum celerius foeminę qui mares perficiuntur; quaqui in utero mares quam foeminę citius: quemadmodum etiam homines. quod idem uel in cęteris animalibus quę pariant plura fieri solet. Actare mulum semestre temporis spacium referunt. Mox sugi non pati. ui nanque humorem trahi: & cum dolore. equo autem plus temporis tribuunt: Viget & equus & mulus a dentium ortu: cumque prodierint omnes: non facile ętatem dignoueris. Quamobrem dici solet: certa sub ortu: incerta ab ortu: denique post dentium ortum eo maxime declaratur ętas: quem caninum uocamus. breuior enim hic septennibus est: propter freni attritum quod ad eum iniicitur: non septennibus maior quidem: sed non uertice extans adactiore. Iunioribus acutior & procerior est. mas omnibus temporibus init: nec cessat quandiu uiuit. Foemina etiam quandiu uiuit initur: nec tempus ullum certum libidinem aufert: sed ingenium hominis arcet: aut uinculo aut aliquo huiuscemoni impedimento: non tamen quouis tempore facto initu: facultas enutriendi quod pepererint datur. equum apud opuntum gregarium fuisse accepimus: qui annos quadraginta natus posset coire: sed adiumentum quoad sui pedes priores attollerentur deside rabat. Coeundi initium equis in uere. Non statim a partu equa impletur: sed intermisso tempore: & melius quarto aut quinto anno inter posito procreat. Omnino si nihil plus detur: unum tamen interponere annum: & quasi nouale facere necesse est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
