# De animalibus 17

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/17

Reliqua pars multiplici nomine significatur: Sed cum duplex sit excrementum hoc est siccum: ac humidum: quę partem illam humidi excrementi capientem habent: hęc sicci quoque receptaculum continent: Quę uero hoc habent: non illud etiam habere omnia nouimus: quamobrem: quę uesicam habent: aluum eadem etiam optinent. At uero quę aluum habent: non omnia: & uesicam possident: Humidi nanquę excrementi conceptaculum: uesicam: sicci aluum nominamus. Reliquis magna ex parte tum eę: quas enumerauimus. partes tributę sunt: tum etiam qua sęmen genitale mittatur. Vę modo gignere animal possint: aut in se ipsa sęmen prolificum mittunt: aut in alterum: foemina quod in se mittit: appellatur: Mas quod in alterum: sed in nonnullis discrimen id foeminę & maris non est. species quoque partium quae ad ipsam pertinent procreationem diuersa est: cum alia uuluam habeant: alia quod uuluę proportione respondeat: partes hę sunt quę necessarie uel omnibus uel plurimis datę animalibus sunt omnibus uero sensus unus tactus inest communis: Itaque pars qua sentiendi uis ista contineatur nomine uacat. Aliis enim eadem aliis ex proportione habetur. Vmorem item genus quodque animalium continet: quo h si aut per uim: aut per naturam ipsam priuetur: in perniciem agatur necesse est: Habent etiam id diuersum in quo humor ille: & fiat & contineatur: Sunt hęc in aliis sanguis: & uena: in aliis quod his proportione respondeat: Quę quidem imperfe cta sunt: atque alterum fibra: alterum sanies dicitur: tactus itaque in parte corporis similari consistit: ut in carne: aut in aliqua generis eiusdem: denique in parte sanguinea: aut in ea quę ex proportione uice illius habeatur: omnibus tamen: parte similari sensum hunc contineri certum est: sicut econtrario potentias agentes partibus dissimilaribus tributas esse: aptum est: ut ori ciborum confectionem: pedibus: aut alis: aut quibus uis proportione accommodatis: officium incedendi.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
