Latin
171
Aristotle, De animalibus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uel equus cum asina: uel asinus cum equa inierit: multo magis abortus consequitur: quam cum unigene inter se iungantur: uerbi gratia: equa cum equo: aut asina cum asino. Euenit etiam tempus gerendi uteri: cum equus cum asino coierit maris norma. Id est ut quanto spacio temporis mas perficitur suo in ge nere: tanto etiam foetus quem ipse procreat absoluatur. At ma gnitudine corporis specie: &uiribus magis foeminę quam mari simile euadit: quod nascitur si frequenter coeant: neque ullo interposito tempore cessent: quę ita iunguntur: breui foemina sterilescit: qua de causa non frequenter ita coniungunt: qui curam huic adhibent rei: sed tempus aliquod interponunt. Non asinum equa ut asina equum recipit: nisi asinus sit: qui equam suxerit. Admittunt de industria quo hippothelas uocant. ac si equi mul gos cognomines: qui in pascuis modo equorum uiribus bonis superantes coeant. Vlus superuenire: coireque incipit: missis dentibus primis. m sed septennis implere potest: etiam cum equa coniunctus: Innum procreauit. post deinde superuenire non solet: mula quoque iam facta grauida est: sed non quoad perficeret atque ęderet prolem. N terra syria super phoenicem mulę &coeunt: &pariunt omnes. Sed id genus diuersum est: quanquam simile. prodeunt quos ginnos uocant ex equa: cum in gerendo utero egrotauit more pumilionum in ordine hominum: aut porcorum deprauatorum in genere suum: quos postumos nuncupaui. &quidem ut pumilio: sic gin nus modum suo genitali excedit. Vita mulis ad annos multos iam quidam uel octogesimum annum potuit agere: ut Athenis cum templum ędificaretur: qui quamuis dimissus iam munere per senectam: Commeans tamen ac obiens iumenta exhortabatur ad opus: quam obrem decreto a nemine: eum arceri frumentorum aceruis sancitum est. sęrius foemnina senescit quam mas: Nonnulli foeminam pro fluuio urinę purgari aiunt. Marem olfactu urinę prius senescere. ort us eorum animalium talis est. Etatem dignosci quadrupedum confirmant: qui in earum cura a sunt constituti: si cutis prętenta maxillis: detracta mox relaxata: ilico in suum redeat locum. hoc enim indicium recentioris quadrupedis est: ueteris contra: si diutius rugata maneat cutis. Amelus fert uterum menses decem: parit semper unum tantummodo. unipara nanque est: separant prolem a parente anniculam. Viuit diu. plus enim quam quinquaginta annos. parit in uere. &lac suum usque eo seruat: quo iam conceperit: tum lac: tum caro cameli sua uissima omnium est.