# De animalibus 172

Aristotle, De animalibus, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/172

bibitur eius lac ad unam mensuram duabus aut tribus aquę admixtis. Lephantus tam mas qui foemnina incipit coire anno ętatis uicesimo ferendi uteri tempus alii annum & sex menses: alii triennium sta tuunt: cams quamobrem incertum hoc sit quod non pateat coitus. parit enitens posterioribus cruribus et subsidens cum dolore pullus ęditus ore suggit: non promuscide: & statim cum natus est cernit & ambulat. Ves fere principio hyemis coeunt: uere pariunt. petentes mas xime in uia praerupta angusta: & opaca. mas cum foeminis con uersari dies triginta magna ex parte solet. Numerus partus & tempus ferendi idem atque in urbanis suibus est. Vox etiam similis: sed foemima uocalior est. mas raro uocem emittit. Mares castrati maiores ferocioresque euadunt: ut scite homerus fingit: cum dicat. Nutriit ex ectum siluis horrentibus aprum. Instar non bruti: sed dorsi montis opaci Castrantur: quod recentibus adhuc morbus pruriens incumbit in testes: quo atterentes eam partem ad arbores testes extingunt. Erua plurimum subsidens coit: ut dictum iam est. marem enim c sustinere non potest: ob eius contentissimum impetum. ueruntamen aliquando etiam sustinet: modo ouium et socias declinant. Cum turgente iam uenere coitum appetunt. Mas non in eadem immoratur: sed mutat breuique interposito tempore. aliam atque aliam supergreditur. Coitus ab arcturo mense augusto & septembri. implentur paucis diebus: & ab eodem multę. pariunt magna ex parte unum: sed non nullę etiam geminos peperisse perspectum est. parere iuxta uias maxime solent metu beluarum. Incrementum hinnuli celere. purgatio cęteris temporibus nulla euenit ceruę. Cum autem parit pituitoso quodam humore purgatur: ducere suum hinnulum ad stabula consueuit: quem locum sibi habet refugium. petra disrupta est uno aditu. ude defendere se: repugnareque solet iis qui inuadunt. Vi ta esse quamlonga hoc animal fertur: sed nihil certi ex iis quę narrantur uidemus: nec gestatio aut incrementum hinnuli ita euenit: quasi uita esset pręlonga. Monte asię elapho nomine apud arginusam quo loco alcibiades mortem obiit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
