Latin
173
Aristotle, De animalibus 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ceruę omnes scissa aure sunt qua nota uel alibi si loca mutarint dignoscuntur: Et quidem foetus iam inde a primo ortu in utero idem contrahit signum quaterna ubera foeminis ut uaccis. Cum mares impleuerint foeminas: separantur per se ipsi: &propter libidinis graueolentiam quisque solitarius scrobes fodit: foetent ut hirci: facies quoque eorum nigrescit aspergine ut hircorum. degunt ita quousque hymber ac cedat: Tum pascua repetunt: hęc ideo ceruo accidunt: quod salax animal suapte natura est: atque etiam quia pingui abundat. pinguescunt enim ęstate supramodum: quamobrem nec currere quidem possunt: sed secundo aut tertio cursu capiuntur ab iis qui pedibus insectantur. fugiunt etiam in aquas propter estum atque anheli tum. Caro eorum libidinis tempore uiciatur &foetet: perinde quasi hyrcorum. hyeme itaque extenuantur debilitanturque. Vere autem uigent maxime ad cursum cum fugiunt. requiem intercurrendum aliquam faciunt: consistentesque manent: dum qui insequitur ap propiquet: Tum fugam item arripiunt quod ideo facere uidentur: quia interiora laborant. intestinum enim tam tenue: imbe cilleque habent: ut etiam si leuiter percusseris: possit rumpi cute adhuc integra. Rsi coeunt ut dictum est non superuenientes: sed humi u strati fert uterum ursa dies triginta. Parit tum unum: tum etiam duos. Sed cum plurimum quinque. foetum minimum pro sui corporis magnitudine ędit. quippe quae minorem catto: maiorem mure parere soleat: nudum item &cęcu &cruribus propemodum membrisque aliis plurimis indiscretu &rudem. coit mense februario. parit eo tempore quo latet. pinguescit per id tempus tam mas quam foemnina uehementer: cum prolem enutrierit: exit a mense iam ueris tertio. Ystrix etiam latet: totidemque diebus fert utero: &reliqua facit perinde ut ursa: grauidam capi ursam difficile est. Eone auersum coire: urinamque retro reddere dictum iam est. coit &parit non omni tpare: singulis tamen annis uere parit: &magna ex parte geminos: Sed cum plurimos sex catulos: nonuqui etiam unum quod de leęna fertur: uuluam cum partu emittere: de lira fabula est.