# De animalibus 174

Aristotle, De animalibus, 174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/174

facta ex ea causa: quod rarum genus hoc animalis est: nec rationem cur ita esset: comperire autor ille fabulę poterat. rarum hoc enim est: nec multis nascitur locis: sed europę totius: ea parte solum: quę inter acheloum amnem: & nesum est. parit leęna quoque adeo paruos: ut uix post secundum mensem incipiant ingredi. Leones terrę syrię quinquies uita pariunt: primum quinque: post uno: subinde pauciores: deinde steriles degunt. caret leęna iuba. maris haec propria est. dentes eos tantummodo mutat leo: qui canini uocantur. quatuor duos superius: totidemque inferius. idque sexto mense ętatis fit. Vena colore lupi prope est: Sed hyrsutior: & iuba per totum h dorsum prędita est. Quod autem de ea fertur: genitale simul & maris & foeinę eandem habere: conienticium est: sed uirile similiter atque in lupis & canibus habetur: quod uero foemineum esse uidetur: sub cauda positum est. figura simile geni talis foeinę: sed sine ullo meatu: sub hoc meatus excrementorum est. Quinetiam foemnina hyena preter suum. Illud etiam simile ut mas: habet sub cauda sine ullo meatu: a quo excrementorum meatus est: atque sub eo genitale uerum continetur: uuluam etiam hyena foemina: ut cęterę huiuscemoni foeminę animantes habet. Sed raro hyena foemina capitur: iam inter undecim numero: unam tantum cępisse uenator retulit quidam. Epores auersi coeunt: ut expositum est. retro enim urinam reddunt. Coeunt & pariunt quoque tpare: dumque utero ferunt superfoetant: & singulis mensibus generant. Sed foetus ędunt non uniueesos: interpositis enim diebus quot res tulerit pagunt partionem. habet foemnina lac priusquam pariat: & a partu continuo repetit coitum: & lactans adhuc concipit foetum: lac suillo simile sua crassitudine est. Partum non ut maior fidipedum: pars cęcum ędit. Vlpes superueniens coit: parit cęcos: ut ursa: atque etiam u informiores: parturiens ita secedit: ut raro grauida capiatur. Cum partum ędiderit: lingua labendo refouet & concoquit. parit complurimos quatuor. Vpus fert & parit ut canis: tum tempore: tum etiam 1 foetus numero: caecos etiam generat canis modo: coit uno tempore tantum. parit ineunte ęstate. fertur de eius partu ad fabulam proxime. Iupos omnes intra duodecim dies parere: cuius rei causam proferunt fabulose: quod latonam oberrantem totidem diebus ex hyperboreis delum deduxerint sub specie lupę: propter metum Iunonis. Sed an tempus hoc pariendi sit: nondum exploratum habemus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
