# De animalibus 175

Aristotle, De animalibus, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/175

Fertur quidem sic uulgo: sed uerum minime esse uidetur: quale uel illud ferunt: lupos semel in uita parere. Eles & Ichneumones tot numero pariunt quot canes: ue f scunturque eisdem: uiuunt circiter annos sex. Vpus item canarius cęcos parit: luporum ritu: numero cum plurimum quatuor. Vietiam lupus ceruarius coitu ut canes impletur: & cęcos generat numero duos aut tres aut quatuor: corpore longior: & cauda porrectior est: sed proceritate breuior: celeritate eque pręstat: quamuis crura habeat breuiora. mollis enim & agi lis est: prosilireque longius ob eam rem potest. Vnt in syria: quos mulos appellant: genus diuersum ab eo s quod coitu equę & asini procreatur: sed simile facie: quomodo asini siluestres: similitudine quadam nomen urbanorum accepere. & quidem ut asini illi feri: sic muli pręstant celeritate. Procreant eiusmodni mulę suo in genere: cuius rei argumento illę sunt: quae tempore pharnacę patris pharnabazi in terram phrygiam uenerunt: quae adhuc extant: tres tamen ex nouem quot numero olim fuisse aiunt: seruantur hoc tempore. Vrium generatio mirabilis praeter cętera animalia maiorem in m modum est: Tum numero: tum celeritate. Iam.n. foemina praegnante in uase miliario aliquando occupata: paulo post reserato uase: musculi numero uiginti & centum reperti sunt. Mirum etiam percipimus ortum reduntantis agrestis murium generis. locis enim compluribus agri tam inaudito modo oriri solent: ut parum ex uniuerso frumenti relinquatur: tam cito absumitur: ut nonulli me diocres agricolę cum pridie metendum statuerint. postridie mane cum messoribus accedentes ad segetem absumptam inueniant totam. interitus autem minime euenit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
