# De animalibus 176-2

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/176-2

LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE ODORO. EHOMINIS Generatione: tum prima in utero: tum posteriore in luce & usque in senectu tem: quemadmodum se habeant: quę suę naturę ratione eueniant loco hoc dicimus: quę inter ma rem & foeminam differentia sit: & quibusnam partibus constet: ante expositum est. Mas autem primum semen genitale magna ex parte incipit ferre: anno peracto bis septimo: si mul etiam pubescere incipit: eo tpere ut stirpes semen laturas primum florere: alchmeon crotoniata ait. uox item per id tempus mutari in sonum asperiorem inęquabilioremque incipit: quanquam nondum grauent. neque enim acuta pręterea est: neque tota ęquabilis. Sed similis fidibus in contentis & asperis: quod caprire denominant. idque potissimum incidit iis qui rem ueneream incipiunt agere: iis enim uox transit in sonum uirilem. Abstinentibus uero econtrario fit: & si curam adhi beant (quod aliqui faciunt ex iis qui choreis indulgent) uel longo seruari tpere sine magna mutatione potest.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
