# De animalibus 176

Aristotle, De animalibus, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/176

Ratione paucis enim diebus omnino abolentur: quanquam superiore tempore homines uincere uel suffiendo: uel sues ut latibula effoderent admittendo non possent: Quinetiam uulpes eos uenantur: & catti siluestres in primis: sed tamen superare copiam & celeritatem prouentus nequeunt: nec aliud quicquam omnium uincit: nisi hymbres: iis enim quam primum intereunt. Terrae persicae parte quadam mure foemina rescissa: foetus foeminini pregnantes comperiuntur. Sunt qui uehementer confirment mures si salem lambant: impleri sine coitu. Aegyptiis muribus prędurus fere: ut herinaceis pilus est. Sunt etiam alii: qui erecti bipedes ambulent. habent enim crura posteriora longa: priora breuia. ortus eorum quoque nume rosus est: Sunt uel alia genera murium plura: sed de his hactenus. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
