# De animalibus 177

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/177

Mammę etiam extuberant: & genitale non solum magnitndine: sed etiam specie proficit: euenit porro id temporis qui iam fricari: contrectarique per libidinem cęperint: ut cum semen emittunt: non modo uoluptate: uerum dolore quoque afficiantur. Foeminis etiam per id tempus exurgunt ubera: quod fratrare dicitur: & quę menstrua uocantur erumpunt: quod sanguis quasi recens occisi animalis est. Vae autem alba dicuntur: admodum etiam puellis eueniunt: et magis si cibo utuntur humidiori. Hęc incremen tum impediunt corporis: & puellam extenuant: sed menses tunc plurimis fiunt: Cum iam ubera ad duos digitos prominent: & uox eodem tempore puellarum mutatur in grauiorem. Enique cum mulier uocis acutioris quam uir sit: tum natu d minores acutius qui maiores sonant: ut & pueri quam uiri acu tius: Sed uox foeminę acutior est quam maris: & fistula puellarum acutior quam puerorum est. Fit etiam ut per id tempus custodiri precipue debeant. maxime enim ad usum rei uenereę incitantur: cum hęc incipiunt: quod si iam inde nihil plus commouere tem perent quam corpora ipsa: nullo adhuc usu uenereo sed sponte mu tentur: sequi seruarique temperantia solet per ętates superiores. nam & quę admodum puellę concumbunt: libidinosiores eua dunt & mares: siue altera parte siue utraque minus cauerint: propensiores eodem efficiuntur. Meatus enim laxantur: redduntque eo corpus lubricum: & simul uoluptatis: qua olim gestirent me mores: desiderio mouentur pręteritę contrectationes. Rodeunt nonnulli iam inde a primo ortu naturae impu bes: infoecundique. propterea quod parte sui genitali fue rint deprauati. Mulieres etiam simili modo impubes a natiuitate possunt creari. Abitus quoque tum marium: tum foeminarum mutan h tur: ut sint uel sanitati uel morbo habiliores: & uel graciles uel pleni beneque uegeti: nam a pube ex macilentis cras sescunt: euaduntque saniores. alii contra: quod pari modo puel lis etiam euenit: qui enim pueri aut quae puellae excrementis antea corporis redundabant: cum ea ipsa excrementa una cum semine: aut mensibus se cernantur: Saniore ob eam rem corpore efficiuntur atque uegetiore. Iam enim ea quę sanitati alimentoque obstent exeunt. At uero quibus contra antecesserit: iis corpora graciliora: & morbis opportuniora redduntur: excernitur enim de ipsa natura & bene habitis: Cum aut semen aut menses pro deunt. N puellis item diuersitas uberum est: aliis enim admodum magna: aliis exigua sunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
