# De animalibus 178

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178

euenit sane ut corpora inmodice crescant: cum puellę excrementis redundant, futuris enim adhuc & nondum profluentibus menstruis: quo plus con tinetur humoris: eo magis efferri sursumque impelli necesse est: donec infra erumpatur. Itaque quod interim incrementum man mę acceperint: seruant postea: maribus etiam mammę conspectiores & foeminariores: tum iunioribus: tum senioribus effi ciuntur: qui humidiores leuiores nec uenulenti sunt: eorumque ipsorum iis magis qui fusci qui qui candidi sint. Semen profecto infoecundum usque ad ter septimum annum est. Mox prolificum quidem est: sed exigua imperfectaque generant. Iuniores & mares & foeminę ut in cęterorum quoque animalium genere plurimis euenit. concipiunt quidem facilius natu minores: sed laborant in puerperio uehementius. corpore etiam minus magna ex parte perficiuntur: & senescunt celerius mares salaces: & mulieres quę frequentius pariant. Nam ne incrementum qui dem post tertium partum effici posse uidetur: sedantur autem temperanturque melius quae in rei uenereę usum luxuriant: cum partum multotiens exercuerint. Sed post annum ter septi mum mulieribus quidem opportune iam procreatio est: Sed uiris item accedere aliquid potest ad prolem perfectiorem. Semina infoecunda sunt quae tenuia: foecunda quae grandinis speciem referunt: eademque potius marem foetificant. contra tenuia nec globulenta foeminam gignunt. Entum etiam maris ea ętate pilis integitur. profluuium m autem mensium decrescente luna contingit: quamobrem nonnulli canillo sexum foemineum lunę tribuunt. Quoniam simul ut illa decrescat & mulier purgetur: moxque repleantur ambę: eueniat. paucis mestrua singulis mensibus mouentur: sed uno inter misso plurimis facilius agitur: cum iis quibus breui tpere hoc est biduo aut triduo profluunt: sed quibus longum protrahitur difficilius.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
