Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 179
Unproofread scanNot analysed yet
laborant enim id temporis. aliis nanque uniuersim hęc purgatio fit: aliis paulatim: At tamen omnibus corpus grauatur: quam diu effluat humor. Multis etiam cum mestrua citantur: &eruptioni propinqua sunt: strangulationes uuluarum sequuntur: &crepitus: donec erumpant. Conceptus mulieribus a profluuio mestruorum sua natura contingit: &quae his carent: steri les magna ex parte exigunt. uerum fieri potest: ut aliquę etiam sine eorum profluuio concipiant: uidelicet quibus tantum humoris colligitur: quantum iis quę purgantur restare solet: quiqui non tanta copia: ut &foras possint profluere. nonnullae etiam dum profluunt menses concipiunt: postea concipere nequeunt: quibus uulua statim a purgatione comprimitur. Sunt quibus pregnantibus etiam mestrua usque in postremum gerendi tempus eueniant: quibus accidit ut parua pariant: &proles aut minus uitalis: aut infirma procreetur. Multis etiam desiderio coitus: quo uel iuuenilis ętatis ratione: uel quia longo tempore abstinerint tenentur: descendunt uteri: &mestrua sępe ter in mense citantur: donec concipiant: quo facto ascendunt: &suo situ con stituuntur: nonunquim &si cętera bene se habet uterus: humidus tamen est. respuit semen genitale: si humidius sit. Omnium autem animalium (ut ante dixi) mulieribus inter foeminas plurima hęc purgatio euenit. nam iis quę non pariunt animal: nihil tale mouetur. propterea quod hoc materię superuacuum uertitur in corporis alimentum. Sunt enim nonnulla maribus suis maiora atque etiam aliis in corticem: aliis in squamam: aliis in frequen tiam pennarum absumitur. Terrestribus quoque animal pari entibus: in pilos &corpulentiam transit. homo enim leuior cę teris est: atque etiam in urinam diuertitur. plurima enim ex cęteris largius mingunt: &crassius. At mulieribus uice eorum quae dixi omnium: quantum superuacuum sit: in purgationem men sium uertitur: quod in maribus quoque simili fieri modo perci pimus: seminis genitalis ratione. plurimum enim omnium animalium emittit: comparatione dico magnitudinis suę: &uero inter ipsos mares qui humidiores natura sunt: nec ualde carnosi plus reddunt: atque etiam plus candidiores quam fusci: nec secus in mulieribus fit. corpulentis enim multum menstrui excrementi in corporis alimentum transit: &in usu quoque rei uenereę candidiores sua natura: plusquam fusce euaporant.