# De animalibus 181

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181

Sed si in aquam frigidam: cogitur consistitque: ueluti in membranula: qua rupta foetus ipse apparet: magnitudine formicę maiusculę: & membra iam inde discreta. Tum cętera omnia: tum genitalia con stant: & oculi quemadmodum in cęteris animantibus pręgrandes. Sed foemnina quę intra tertium mensem eruperit: indistincta est. quę autem quartum adepta est mensem finditur: & reliquam distinctonis effigiem breui tpere accipit. cum itaque foetus in utero formatur: foemina tardius quam mas perfectionem quarumque partium recipit: & sępius in decimum mensem qui mas protrahitur. Sed cum in lucem prodierit: foemina ocius quam mas & accrescit: & ętate floret: & senectute maceratur: & magis quę pluries pariunt: ut dictum iam est. Vm semen conceperit uterus: statim se contrahit: donec c ad septimum mensem uentum sit: octauo iam adaperitur: atque dehiscit: & partus si uiuit: descendit mense eodem. sed si mor tuus est: neque ipse descendit: nec uterus per id tempus dehiscit: idque indicium facit: foetum haud quaquam esse uitalem. Euenit profecto ut mulieres a conceptu: corpus totum grauentur: & oculorum caligines: & dolores capitis moueantur: quę aliis maturius est: et fere die decimo accidunt: aliis sęrius prout magis minusue ex materia superuacua temptantur. Nauseę item & uomitus plurimas capiunt: & precipue quibus purgationes constiterint: nec dum ad ubera tran seant. aliquę igitur principio magis laborant: Alię post: cum iam foetus plenius creuerit. Sępe etiam multis destillatio urinę ad postremum infestat: sed magna ex parte quę marem ferunt: facilius exigunt: minusque pallent: Contraque foemninam: sunt enim palli diores & grauius degunt. Multis etiam tumores extuberatioesque carnis in cruribus incidunt: Sed tamen contra etiam nonnullis cotingit. solent appetitus uarii grauidis euenire: citoque commutari: quod picare quidam a pica aue denominant: & nimirum cum foetum sexus foeminei ferunt: auidius appetunt: minusque re frui iam presente: quam cupierint possunt. fastidiunt enim statim: quod modo uehementer appeterent. Paucis contingit ut melius habeant: cum uterum gerunt. Sed pręcipue tunc fastidiunt: tedioque fatiscunt: cum foetui capillus oriri incipit: pili congeniti grauidis defluunt: paucioresque redduntur. contra qua parte pilos minime habere solebant: ea magis accipiunt. plus etiam motus magna ex parte mas in utero infert: qui foemnia & celerius prodit. Foeinnę enim partus tardior est. Dolor etiam ex foemnina continuus: sed ob tusior: ex mare acer & longe molestior. Quę paulo ante partum concumbunt: facilius pariunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
