# De animalibus 183

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183

et quidem locis nonnullis ualde ita fit: quod dictum iam est. sed quimque cum plurimum nascuntur. Iam euim hoc pluribus eue nisse conspectum est: et quędam uiginti partubus quatuor ędidit: quinos enim singulis partubus enixa est: maiorque eorum pars enutriri et adolescere potuit. Et cum in cęteris animalibus gemini nati etiam si mas et foemina sint: nihilominus enutriantur: seruenturque: quam si mares ambo aut foeinę sint in genere certe humano. Pauci gemini seruantur: si alter mas sit altur foemina. Mulier et equa omnium maxime animalium grauidę coitum patiuntur: cętera ubi grauida fue rint: fugiunt mares: ea scilicet quorum natura superfoetare more le poris recusat: uerum equa nunquam superfoetat: sed magna ex parte unum tantummodo generat. At uero in muliere raro quidem euenit: ut super foetetur: sed factum tamen aliquando est. Qui itaque longo post tpere sint concepti: nihilo perfici possunt: sed pręmaturius dolorem quo ipsi: & primus foetus intereat: mouent: iam incidit: ut facta corrupto ne: duodecim superfoetata puerperia egerentur. At uero si proxime a primo conceptu secundus sit factus: absolui ędique potest: quod super foetarit: ut quasi gemini nasci uideantur: quomodo herculem & iphi clem procreatos esse fabulantur: Nam id etiam constitit adultera quadam quę alterum suo marito: alterum adulterio similem peperit. Iam & cum geminos quędam ferret: tertiam superfoetauit: et cum tempus pariendi iustum iam esset: primos uitales peperit: Secundum quinto mense elisit: qui statim mortuus est. Altera cum primum septimo peperisset: qui mortuus est: mox duos iusto mensium numero ędidit: qui uixerunt. quędam etiam sub abortu conceperant: atque alte rum abegerunt: alterum continuerunt: partuleruntque ad partum. plurimis si concubuerint mense octauo: infans mucore oppletus exit: ęsculentorum etiam quę mater commederit: sępe gerulus uenit in lucem. & si sale immodice usa est: ipse sine unguibus nascitur. Ac quod ante septimum mensem contractum est: inutile est. sed simul infans natalis est: & lac esse utile incipit. prius autem salsum etiam est: ut pecoris. Vino precipue cum uterum ferunt: plurinę infestatur. dissoluuntur enim si biberint: atque debilitantur. Principium & finis mulieribus prolis recipiendę maribus pręben dę: seminis & mestruorum emissio est. Sed neque cum incipiunt: statim prolifica sunt: neque cum desinunt: & iam pauciora sunt & infirmiora. Qua nam ętate incipiant menstrua & semen: dictum iam est: Sed desinunt plurimis mestrua circa quadragesimum annum: quod tempus quę excesserint: iis ad sexagesimum seruantur. etiam nonnullę eo tpare peperunt: Sed ultra hoc tempus nulla pot protrahere.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
