# De animalibus 187

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/187

Sed si secundę non statim cum foetu exierint: dum intus ipse: foris autem infans est: deligato umbilico secatur: sępe uisus est puer emortuus nasci: cum ei infirmo prius quam deligaretur umbilicus: sanguis in umbilicum & circa efflueret. Sed iam aliquę obstetrices: factae peritiores reprimunt intro de umbilico sanguinem: quo facto statim infans qui modo exanguis deficiebat recreatur: uitęque restituitur. Nascuntur (ut dictum est) secundum naturam. cętera etiam animalia uersa in caput. Sed pueri manus quoque ad costas porrectas extensasque habent. Qui cum exierint: uocem statim emittunt: & manus in os admouent: excrementum etiam reddunt: alii statim: alii breui: sed omnes intra diem: quod excrementum pluris qui pro infantis magnitudine est. Papauerculum hoc mulieres uocant: colore cruentum: atque admodum nigrum & piceum est: mox lacteum iam & albidum redditur. suggit enim confestim ubera infans: uocem antequam egrediatur nunquam emittit: etiam si cum difficulter egreditur. caput extet: corpus intus sit totum. Quibus purgationes partum anticiparint: difficilius liberantur: sed si a partu purgationes partius sequantur: nec largius qui primę neque ad quadragesimum diem perseuerarint: efficitur ut mulier ualidior sit: & celerius possit cocipere. Infantes autem primis quadraginta diebus: neque rident cum uigilant: neque lachrymantur: sed noctu & per quietem utrunque interdum faciunt: nec uero sentiunt ma gna ex parte cum scalpuntur. Plurimam huius temporis partem dormiunt. cęterum indies: quo subinde auctiores fuerint: eo magis ad uigilandum immutantur. Somniare etiam eos constat: sed sero meminisse possunt imaginum. Cęteris quidem animalibus discrimen ossium nullum est: sed omnia perfecta iam inde a natiuitate proueniunt: At pueris sinciput molle est: seroque duratur: & cum cętera animalia nascantur cum dentibus: pueri septimo mense dentire incipiunt. Primum ędunt primores. alii superiores prius: alii inferiores. denique omnes maturius dentiunt: quorum nutrices lac habent calidius. p Ost partum purgationesque lactis copia excitatur: & nonnullis effluit: non solum de papillis: sed etiam passim per ubera. aliquibus etiam per alas: edurantque imposterum globuli: quotiens humor non coquatur: nec exeat: sed redundet.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
