# De animalibus 188-2

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/188-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/188-2

LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE ODORO. ENERATIO ET RELIQVA animalium natura ita se habet. Actiones autem & uitę pro moribus uictuque differunt. sunt enim uel in plurimis cęterorum animalium uestigia morum animi humani: quanquam haec apertius in homine discernantur. Inest urbanitas: feritas: clementia: acerbitas: fortitudo: ignauia: metus: fidentia: ira: malitia: atque etiam pru dentię imago inest in multis. quemadmodum cum de partibus docerem exposui: alia enim eo quod magis minusue habeant: comparatione hominis differunt. homoque ipse cum multis aliis animalibus: ita dissidet. quippe cum aliqua ex his magis in homine habeantur: aliqua in cęteris animalibus latius.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
