# De animalibus 188

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/188

ubera enim tota fungosa ita sunt: ut si in poculo pilum forte hauserit mulier: dolor moueatur in mammis: quod malum pilarem appellant. nec sedatur donec pilus uel pressus exeat sponte: uel cum lacte exuggatur. Seruatur lac donec mulier concipiat: tum desinit atque extinguitur tam in homine qui in quadrupedum uiuiparo genere. Quandiu lac emanat: purgationes magna ex parte non fiunt. magna inquam ex parte: quoniam iam quibusdam lactantibus facta purgatio est. Sed enim natura ita fert: ne humor locis pluribus simul erumpere soleat: nam & mariscas habenti: deteriores accedunt pur gationes: & quod in nonnullis accidit. Cum delapsus humor a lumbis per anum excernitur: antequam uterum subeat idem euenit. Quibus dum etiam purgationes non fiunt inciderit: uomitus securius exigunt. Olent pueri plurimi conuulsione excipi: & precipue cor pulentiores: & lacte uescentes copiosiore crassioreque: & nutricem lactentes succi plenam & corpulentam. nocet etiam ad hoc morbi genus: uinum magisque nigrum qui album. Et quod minus dilutum est: atque etiam ex cibis qui inflent: plurimi ob sunt: Et si aluus substiterit: nocuum est. Plurimi ante septimum diem intereunt. Vnde fit ut nomina septimo die imponantur: tanquam saluti iam perueri magis credamus. plenilunio etiam in festantur hoc malo. periculosius & si a scapulis conuulsio oriatur: in augusto spes est. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
