# De animalibus 191

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/191

habent enim hoc membrum & spirant: Quamobrem delphinus rętibus apprehensus breui tempore strangulatur: ut qui spirandi facultatem amiserit: & foris uero diutius uiuere potest mutiens: & abelans modo cęterorum spirantium: quinetiam dormiens rostrum exerit supra mare: ut spiret: Sed in utraque diuisionis tan contrariorum parte collocari hoc genus absurdum est. quamobrem aquatile genus amplius distinguendum uidetur: ut alia accipiant reddantque aquam: ea causa spirantia aerem: quo refrigere tur: alia propter cibum. Cum.n. in humore cibum accipiunt: fieri non potest: quim simul aliquid humoris admittatur: quod admissum: quo emittant: instrumentum habeant necesse est. Quę igitur proportione spirationis humore utuntur: branchias habent. quibus autem per cibum humor illabitur: iis fistula in sanguineo genere data est. Mollibus etiam & crustaceis hoc idem adhibitum est: nam ea quoque humorem propter cibum accipere coguntur. Sed altero illo modo aquatilia sunt: tempera tionem corporis dico: & uictum. Vt quę accipiant quidem aerem: sed in humore ętatem degant: aut quę accipiant quidem humorem & branchias habeant: sed terram petant: unde cibum accipiant: quale unum adhuc tantummodo nouimus cordulum nomine. hic enim non pulmonem: sed branchias habet: ęgressusque ci bum petit in terra: & quadrupes idem est: ut ad ambulandum idoneus. Horum autem omnium natura quasi peruersa uidetur: sicut marium nonnullorum natura foeminam refert: foemima rum marem. exiguis enim quibusdam partibus suis natura anima lium immutata plurimum toto in corpore differre uidetur: quod latissime in excisis patet. particula enim quadam oblesa: totum animal in foeminam uertitur. quapropter in prima etiam ortus constitutione minime magnitudinis quoquam immutato dum modo sit principale: efficitur ut alterum mas: alterum foemina reddatur: atque si omnino tollatur: neutrum prodeat. Itaque terrestre etiam & aquatile esse modo utroque prędicto: parte animalis exigua immutata: potest ut alia terrestria: alia aquatilia procreentur: & alia uitam simplicem agant: alia ambiguam.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
