# De animalibus 192

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/192

propterea quod generatione suę constitutionis materia tali participarint: qualem sibi in cibo assumunt. Carum enim cuique suaueque est: quod per naturam habetur: ut superius diximus: sed cum animalia trifa riam in aquatile & terre stre diuidantur: aut enim recipiendi aeris aquęue necessitudine: aut corporis temperatione: aut tertio uictus ratione. uitę prorsus discrimen pro his diuisionum men bris consequetur. alia enim temperandi corporis gratia & uictus ratione: atque etiam recipiendi aeris: aut aquę necessitate ita degent. alia temperamenti uictusque causa tantum. Igitur eorum quę testa operiuntur: nonnulla immota aluntur humore dulci: & potulento: qui per spissa transmittitur: cum tenuior ipse mari concocto eliciatur: quemadmodum & primo naturę ortu instituuntur. Dulcem autem contineri humorem in mari atque ita transmitti & percollari constat: eo experimento: quo si ex cera uas tenui latere finxeris: idque annexa linea in mare demittas. inane die ac nocte una: humoris copiam dulcis intra se colliget. Vrticę pisciculis forte incidentibus uescuntur: os in medio habent: quod in maioribus euidentius est. Meatum etiam ut ostreę quo excrementum secedat habent parte superiore. Vrtica enim ipsa quasi ostreorum caro esse uidetur inclusa saxo. perinde ut testa patelę etiam secedunt: absoluentes sese ut uescantur. Quę autem mobilia eademque carne uescentia sunt: iis uictus ex pisciculis est: ut purpuris. sunt enim carniuorę: & quidem ęsca huiusmoni capiuntur: quanqui iis etiam quę mari pullulant alliciuntur. Testudines marinę conchulas petunt. habent enim os omnium robu stissimum. quicquid nanque in os cęperint: siue lapidem siue quoduis aliud perfringunt ac deuorant. exeunt etiam in terram & pascunt herbam. laborant plerumque & intereunt quotiens innatantes siccantur sole. deferre enim in gurgitem facile nequeunt: hic idem uescendi modus crustaceis est. nam ea quoque omniuora sunt: quippe quae & lapillos & limum: & algam deuorent: atque etiam stercus: ut cancri saxatiles: carnes etiam nimirum appetunt. locustae uel pisces maiores conuincere possunt. euenit usu ut locustis poly pi superiores sint: & adeo ut si eisdem in retibus senserit locusta polypum: prę metu emoriatur. Congros locustę conuincant: nam elabi non queunt propter crustę asperitatem. Congri poly pos superent: sed ędere non possunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
