# De animalibus 193

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/193

lęue enim & lapsas polypi corpus usum hostis effugit. Mollia uero carniuora omnia sunt. Pascuntur locustę uenatu pisciculorum circa sua cubilia: quę in alto locis asperis saxosis cauernosisque faciunt. quicquid cęperint ori admouent suo forcipe: ut cancri. incedit locusta sua natura ante: cum nihil metuit demissis in latera cornibus: At ubi metuit fugit retro: longeque sua cornua porrigit. Dimicant inter se more arietum cornibus: quę extollentes uibrantesque feriunt aduersarium. Sed uniuersę etiam plerumque tanquam gregis collegium ui suntur. Talis uiuendi modus eorum est quę crusta operiuntur. In mollium genere lolligines atque sepię pisces uel maiores euimcunt. Polypi conchulis maxime extringentes carunculas uescuntur. Vnde fit ut eorum cubilia cognoscant: qui uenantur congerie testarum. Quod autem nonnulli aiunt polypum seipsum esse falsum est: Sed aliqui sua brachia corrosa habent a congris. pisces omnes foeturam suo tempore deuorant. Reliqua uictus ratio non eadem omnibus est. alii enim carniuori tantum sunt: ut cartilaginei: ut congri: hyatulę: Thunni: murenę: lupi: denti ces: hamię: ceruę. Mulli uero: & carne uescuntur & alga & con cha: & cęno. capitones cęno. dasquilli cęno. & stercore scarus: & oculata alga: salpa stercore: & alga porrum etiam petit. & curcubita capitur: quod ei ex omnibus uni euenit. alter etiam alterum sui generis ędit: excepto mugile. sed maxime congri: capito: & mugilis soli carne omnino abstinent: cuius rei argumentum est: quod neque in uentre tale quid unquam habentes capiuntur: neque ęsca in eos ex carne utimur: sed offa panis. Vescitur mugilis unusquisque alga atque harena. Capito quem aliqui labeonem uocant: littoribus gaudet: alter generis eiusdem translittoranus est: qui non nisi mucore uescitur suo: quamobrem semper ipse ieiunus est. Pascuntur limo omnes capitiones quo fit ut graues & sordidi sint: priscem ipsi nullum omnino ędunt. Et quoniam uersari in limo solent: efferunt se urinanturque sępe: ut corporis sordes abluant. Qua foetusque eorum a nulla belua uio lantur: quaperper copiose existunt: sed cum adoleuerint: tunc a cęteris piscibus corripiuntur: maxmieque ab archano. Gulosus omnium ma xime mugilis est: atque insaciabilis: quocirca uentre distento grauescit: & nisi ieiunus sit hęret inhers. Cum hic metuerit: caput ab scondit: quasi corpus totum occultet.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
