# De animalibus 194

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/194

dentex etiam ut dictum est: carne uescitur: & mollia appetit: euenit plerunque & huic: & hyatulę: ut cum pisces minores insequantur: uenter procidat. propterea quod piscium uenter iuxta os positus est: nec gula subest. alia igitur ut dixi: carniuora tantum sunt ut dephinus: dentex. aurata: ut car tilaginea: ut mollia. Alia magna ex parte luto uiuunt & alga: & musco: & eo quod caulum uocant: & enascente materie ut fuca: Go bio: omnes saxatiles. Fucę quiqui cętera abstinent carne: tamen squillas sępenumero appetunt. sed alter etiam inuadit: ut dictum est: Alterum maiorumque minores sunt preda: argumento ut carne uescantur: est quod ęsca huiuscemoni capiantur: hamia: thunnus: & lupus magna ex parte carne aluntur: sed algam etiam tangunt. Sargus nulli reliquias se quitur. Nam ubi ille luto excitato abiit (fodere.n.pont) hic descendit & pascitur: imbecillioresque ne eodem adnatent: arcet scarus unus inter pisces ruminare quadrupedum ritu uidetur. cęteris piscibus captu ra minorum a frote agitur ore: ut solent meare. At cartilaginei: & delphini: & omnes cętacei generis resupinati corripiunt. habent.n. os subter: unde fit: ut periculum minores facilius possint euadere. Alioquin pauci ammodum seruarentur. quippe cum delphini celeritas atque ędendi facultas: mira esse uideatur. Anguillę paucę quędam certisque locis uescuntur limo atque eduliis si quis apponat: sed plurimę dulci humore uiuunt: idque qui uinariis anguillariis dant operam seruant: ut quammaxime pura sinceraque sit aqua affluens semper & effluens per ripas: ubi uinaria extruunt. nam nisi aqua sit clara: breui astrangulatę intereunt. branchias enim habent exiguas: hinc turbare aquam soliti sunt: qui eas piscantur. Et quidem in strymone amne circa uergilias capiuntur: tunc enim aqua & lutum aduersis flatibus inturbatur. alioquin satius est quiescere. Anguillę non superfluitant mortuę: nec sursum ut cęteri pisces maxima parte efferuntur. Sunt enim uentre exiguo: pingue in paucis inest. plurimę eo carent: uiuere exemptę aquis uel ad diem quintum sextumque possunt: & aquilone plures diutius durant: austro minus: & si ęstate de lacu in piscinam transferuntur: uiuere nequeunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
