# De animalibus 197

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/197

Quinetiam calidris cui cinereus color distinctus uarię, pręterea genus alcedonum aquas adamat: quod duplex est. alterum uocale: harundinibus insidens: a Iterum mutum: quod ampliore corpore est: utrique dorsum ceruleum. Throchilus etiam hoc loco ponendus est. Sed apud mare alcedo quoque uersatur: & carulus: necnon cornices littora petunt. & quę unda eiecerit animalia tangunt: nam et his natura omniuora est: tum etiam gauia alba: & fulica: mer gus: & rupex uictitant apud mare. palmipedum grauiores circa lacus & amnes uersantur: ut anas: olor: phalaris: urinatrix. Ad hęc bosca similis anati: sed minor. & qui coruus appellatus est cui magnitudo quanta ciconiae: sed crura breuiora. palmipes natansque est: colore niger: insidit arboribus: & nidulatur in iis. hic unus ex hoc genere. Item anser maior: anser minor: qui gre gatilis est: uulpanser: capella: penolops: aquila dicta marina: & mare addit: & lacum. Multę etiam herbis uescuntur. Alites uncę tum cętera quę superare possunt animalia: tum aues aggrediuntur sed non sui generis: carniuorę sunt modo piscium: qui plerunque sibi cognatos rapiunt. Genus auium cum omne potu exiguo contentum sit: tum aduncis nullus omnino usus bibendi est: pręterquam paucissimis quibusdam: quę & ipsę raro utuntur. quan lis potissimum tinnuculus est. miluus etiam uisus est bibere: c raro. Enus animalium cortice intectum: ut lacerti: & reliquae huiuscemodi quadrupedes: atque etiam serpentes omniuorum est. nam & carnem ędunt: & herbam. serpentes omnium maxime animalium uel cupidię dediti sunt: sed desiderium his quoque bibendi exiguum: & reliquis quibus pulmo fungosus est. qua lem omnia habent quae oua pariunt: & quibus parum sanguinis est. Serpentes uiui incontinentes etiam sunt. proinde uiperas aliqui uino cum fictilibus ad sepes disposito uenantur. ębrię.n.capiuntur. sed cum serpentes carniuorę sint: quicquid ceperit succo exucto: reliquum totum per meatum sui secessus emittunt: quod idem omnia fere id genus animalia faciunt: ut aranei: sed his foris suggendo euaporare mos est: serpentibus intus in uentre. accipit serpens undelibet quod datur: siue auis siue belua est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
