# De animalibus 198

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/198

oua etiam deuorat sed cum acceperit reducit & usque eo retractat: quo ad partem nactus postremam: e directo constituat: tum colligit se: in breueque contrahit: ut quod inditum supra tenetur: In unum extento corpore deducatur. Quod perper ea ita facit: quod gulam tenuem habet & longam. diu & serpentes & phalangia uiuere possunt sine cibo: quod ex iis quę pharmacopolę idest pigmentarii alunt: perpendi potest. Quadrupedum quę animal generant: siluestres: eędemque serratę dentibus: carne omnes uescuntur: nisi quod lupos aiunt: terram quandam: cum esuriunt ędere. hoc igitur peculiare luporum sit. herbas autem non alio tpere tangunt: nisi cum morbo labo rant: quomodo & canes herba ingesta euomunt: atque ita purgantur. Lupi hominem illi potius petunt: qui inertes & unipetę quidam sunt: quam qui uenatores. Quam autem alii glanum: alii hyęnam appellant: corpore non minore quam lupus est. iuba qua equus: sed sęta durio re longioreque: & per totu dorsum porrecta: molitur hęc insidias homini. Canes etiam uomitionem hominis imitando: capit: & sepulchra effodit: humanę auida carnis ac eruit. Vrsus animal omniuorum est quippe qui & fructus arborum: quas conscendit: corpore lubrico ędat: & legumina: & apes perfringens alueos: & cancros: & formicas: carne etiam uescitur. uiribus enim suis confidens: inuadit non solum ceruos: sed etiam sues feros: si clam repenteque potuerit agere. taurum aperto marte aggreditur: conserta iam pugna: sternit se resu pinum: dumque taurus ferire conatur: ipse suis brachiis amplectitur cornua: ore morsum armis defigit: prosternitque aduersarium. Ingredi uel duobus innitens pedibus erectus aliquandiu potest. carnes omnes praemaceratas: & propemodum putres commedit. Leo uescitur quidem carne ritu cęterorum siluestrium serratorum: sed cibo incontinenter ammodum utitur. Multaque deuorat solida: sine ullo disectu. mox nihil triduo: aut certe biduo ędit. ferre enim mediam potest: ut qui iam ad multam sacietatem repletus est: parum bibit: excre mentum raro emittit: tertio die uelut cunque accidit egerit. idque durum: aridum & simile ut canis. flatum etiam alui acerrimu emittit. & urinam grauiter olentem: unde fit ut canes arbores odorentur. mingit enim crure elato: ut canes ad stipites. foedum quoque odorem in cibo relinquit ex suo halitu. proscisso nanque leone interiora grauiter olent. sunt inter quadrupedes ferasque uictum ex lacu & fluuiis petant. At uero a mari nullum pręterquam uitulus marinus. sunt etiam in hoc genere tiber: satherium: satyrium: lu tris: latax: quę latior lutre est: dentesque habet robustos. quippe quę noctu plerunque egrediens uirgulta proxima suis dentibus ut ferro pręcidat. lutris etiam hominen mordet: nec desistit: ut ferunt: nisi fracti ossis crepitum senserit. lataci pilus durus: spe inter pilum uituli marini & cerui.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
