# De animalibus 199

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/199

Ibunt quibus dentes serrati aimalia lambendo: atque etiam b nonnulla ex non serratis: ut mures. Quibus autem continui sorbendo: ut equi: & boues: ursus neque sorbendo: neque lambendo: Sed morsu auium caeterę sorbtu. Sed quibus collum est longum: intermittunt caputque resupinant: Porphyrio unus morsu. Cornige ra animalia tam fera qui urbana: & quibus dentes serrati non sunt: omnia fruge: herbaque uescuntur: nisi uehementer esuriant: sue excepto: quim minime herbae frugumue appetens est: sed radicum maxime ex omnibus animalibus: quoniam rictu aptissimo ad id negocii est. facilli me etiam omnium idem hoc animal ad quoduis pabulum assuescit: & celerrime quoque in pinguedinem proficit pro sui corporis magnitudine. sexaginta enim diebus pinguescit: quantum autem profecerit ii cognoscunt: quibus ea res curę est. Vbi ieiunium ad saginam constituerint pinguescit: fame pręfatigatus triduo: & cętera quoque omnia fere melius praefatigata fame pinguescunt. saginant a triduo iam qui sues obęsant. Thraces per saginam. Cum primo die potum prębuerint: post interposito uno die prębent: tum duobus. deinde triduo atque ita subinde augendo nu merum usque in septimum curant. pinguescit hoc animal hordeo: milio: ficu: glande: piro: cucumere. Sed maxime tum hoc: tum caetera quibus uenter calidus est. quiete immotioneque pingue scunt: cęterum sues pinguiores redduntur: etiam cum in luto se uolutant. pascere gregatim pro ętate uelle uidentur. Iupo etiam sus obsistere repugnareque potest. Sexta pars ponderis quantu ponde rarit uiuus: absumitur occiso in pilos: sanguinem & reliqua id genus. Tam sues quam cętera animalia omnia solent: cum lactentur extenuari hęc ita se habent. b Oues & fruge & herba uescuntur: pinguescunt his quę flatum cient: ut eruo & faba: fressis: atque etiam ipsa fabarum herba. Et seniores si cute incisa spiritum addigas. deinde prębeas pabulum: pingues facies: Ad hęc hordeo uel integro uel pinsito: & a gluma seperato pinguescunt: & dulcibus: ut ficu: & passa: uino etiam & frondibus ulmi. sed praecipue sole & lotione calidę aquę.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
