# De animalibus 2

Aristotle, De animalibus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/2

Ego tibi libros aristotelis philosophi quos de natura animalium scripserat: Con uertere in latinum sermonem uolui: existimans rem tibi gratam me facturum: Si hi libri latinis litteris mera industria mandarentur: et cultius atque integrius: quam actum ab aliis adhuc est exponerentur: uidebam permulta errasse interpretes tum imperitia linguę: tum aristotelicę disciplinę inscicia. Itaque officium esse putaui: ut si quid facultatis in me esset: qua pręstare hęc possem meliora: rem aggrederer: & pro uiribus dignius quic quam efficere conarer. Aboraui equidem hac in re uehementer quoniam nihil adiumenti ab iis qui eadem interpretari uoluere: capere poteram. Aut enim gręce illi dixerunt quę latine audire homi nes latini desiderant: aut rerum aliarum nominam aliis improprie tribuerunt: aut noua ipsi inepte finxerunt: Sententiam uero au ctoris passim adeo deprauarunt: ut argumento quidem interpre tationis eorum nemo tam indoctus sit: qui non rectius iudicare de rebus naturę: quam aristoteles posse uideatur: Locutionis etiam genus ne tale quidem quod legi posset: non modo non aristotelis eloquentia dignum: adhibere potuerunt: Quod si quid prę sua facillima cognitione peruerti ab omni ueritate non potuit: id etiam propter incultum horridum & ineptum sermonem interpretis uix intelligi potest: Afferrem hoc loco scripta illorum interpretum: erroresque singillatim enumerando reprehenderem: nisi longior essem in re non dubia: presertim apud te princeps doctissime: qu ante doctor pro tuo singulari iudicio semper damnasti illorum interpretationem: melioremque desiderasti: sic nunc factus princeps accuratius agis: ut hęc ali quando explanentur: & una cum sui autoris sententia: lucem latinę linguę recipiant: Vtinam tantum facultatis in me esset princeps sapientissime.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
