# De animalibus 205

Aristotle, De animalibus, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/205

At cęteri fusanei exeuntes potius capiuntur: & optimi per id temporis sunt: Cum uero adeunt pontum proxime ęgeum: pinguissimi capiuntur. quo subinde ascen derint magis eo macilentiores fiunt. sępe etiam flatu astrino uehe mentius occursante fit: ut cum monedulis & scombris exeant: ac mari inferiore magis quam circa bizantium capiantur: discessum sedisque mutationem hoc modo faciunt. Ic idem affectus terrestribus etiam euenit cum se abdunt et latent. h hyeme enim latebras subeunt: tpere iam tepidiore exeunt. ratio uero & latendi & patendi communis animalium ea est: ut sibi con tra utriusque exuperantiam temporis opitulentur. latet a liquorum genus totum: aliquorum partim latet: partim non latet. Testa enim intecta omnia latent: ut in mari purpura: buccinum: omneque id genus. Sed absolutorum latibulum euidentius est. conduntur enim secessu: ut pectines facere uisuntur: aliqua leuiore quodam tegmine super imposito delitescunt: ut cochleę: terrestres: idest limaces: & adhęretium mutatio incerta est. Non tamen eodem tpere omnia latent: sed limaces hyeme. purpurę: & buccina: canis exortu dies circiter tricenos conduntur. Pectines etiam tempore eodem: sed eorum plurima sane latent & algore urgente & ęstu. N secta pene omnia conduntur preter ea quę uitam in domiciliis i cum hominibus agant: quęque prius intereant quam annuum tempus excedant. latent hęc hyeme alia diutius: alia quandiu algor uehe mens est: ut apes. nam ipse etiam cessant: & latent: cuius rei argumentum: quod minime cibum sibi appositum gustare uidentur: & si qua erepserit: ieiuna spectatur: uentre tranflucente: nulloque penitus contento: quod manifestum sit. Quiescunt ab occasu uergiliarum usque ad uer. conduntur autem quęque locis apricis abdita: & ubi sibi cubile constituere tutius solent. Anguinei quoque generis multa se condunt: ut ea quae intecta cortice sunt: serpetes dico: lacertos: stelliones: crocodilos fluuiatiles. Mensibus quatuor frigidissimis hęc latent: nec per id tempus quicquam commedunt. Cęterę quidem serpentes cauernas subeunt terrę. Sed uiperę sub saxis conduntur. piscium etiam complures latere nouimus: sed apertissime hippuru: quem equiselem nominaui: & coruulum siue graculum per hyemen.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
