Latin
206
Aristotle, De animalibus 206
Unproofread scanNot analysed yet
nam hi soli nunquim capiuntur: nisi certis quibusdam temporibus: eisdemque semper: cum cęteri omnes fere semper capiantur. Murena etiam latet: &ceruua: &conger. Saxatiles uero coniugatim mares cum foemnis conduntur: quomodo &foeti ficare so lent: ut turdi: merulę: percę. Thuni etiam latent prę altis gurgitibus hyeme: pinguescuntque a latibulo maiorem in modum. capi incipiunt uergiliarum ab ortu ad arcturi occasum ultimum. reliquo tempore quiescunt latentes, capiuntur nonulli ex his cęterisque latentibus tpere sui secessus cum se moueant locis tepidis: aut si tparis insolitę quie tes contingant. Prodeunt enim aliquantulo de suo cubili pastum: &precipue plenilunio. sunt magna ex parte suauissimi: cum latent. Primadę in cęno se addunt: cuius rei argumentum est: quod neque eo tpere capiuntur &dorso foeculento: penisque adductis oppressisque spectantur. Verno autem tpere prodeunt: &appropinquant ad terram coeuntes parientesque: quo tpere foetu grauidę capiuntur: tempestiueque tanti sper esse putantur. Autumno uero &hyeme deteriores sunt. simul etiam mares pleni semine genitali: lacte appellato: per id tempus cernutur. itaque pręstant ad usum. prole adhuc parua difficile capiuntur. A dulciore iam larga captura propter infesti asili stimulum est. latent alia in arena: alia in luto: ore tantum detecto: plurima tpere conduntur solum hyberno: ut crustata: &pisces saxa tiles: &raię: omneque cartilagineum genus: diebus scilicet frigi dissimis: quod ita esse eo argumento constat: quod minime cum algor est capiuntur: sed piscium nonnulli ęstate etiam latent: ut glaucus. hic enim per id tempus se abdit circiter dies sexaginta. Asellus etiam latet &aurata plurimum tparis asellum latere indicio esse uidetur: quod longo interposito tpere capiatur. Pisces uel ęstate latere documento illo probatur: quod temporibus siderum fiant capturę: &precipue caniculę. mare enim per id tempus euertitur: quod latissime apud bosporum patet. limus enim in summa effertur: piscesque innatant. aiunt etiam si gurgitum ima sępius terantur. plures eadem sagapa capi secundo iactu quim primo. Tum etiam magnis hymbribus multa apparent animalium genera: quę ante uel nunquim uel raro uisa fuerint. Vium etiam complures conduntur: non ut aliqui putant paucae: nec omnes ad loca tepidiora abeunt: sed quibus lonca eiusmodi sunt uicina: solitę sedis iis eo secedere libet: ut &miluos &hirundines agere animaduersum est. Quę autem procul locis eiusmodi morantur: non mutant sedem: sed se ibidem condunt. Iam enim uisę sunt multę hirundines in angustiis con uallium nudę atque omnino deplumes.