# De animalibus 207

Aristotle, De animalibus, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/207

milui etiam de eiusmoni locis euolasse cum primum a pparerent: uisi sunt. Latibulo genera distingui uel adunca uel rectunguia non possunt. nam & ciconia latet: & merula: & turdus: & alauda. de turture quidem maxime omnium constat. nemo enim prope dixerim uidisse per hyemen uspiam turturem dicitur. latere autem incipit prępinguis: & quic pennas in latebra dimittit: tamen pinguedinem seruat. palum borum aliqui latent: aliqui non latent: sed cum hirundinibus abeunt. Sturnus etiam latet: & ex genere unco: miluus: paucis quibusdam diebus & noctua. Vadrupedum quę animal generant hystrices conduntur: & ursi: sed utrum propter frigus: an alia de causa ambigitur. pinguescunt ursi per id tempus: tum mares: tum foeinę uehementer ut mouere sese facile nequeant. parit etiam foemina eo tempore: & tandiu latet quo ad tempus sit: ut suos catulos in apertum pro ducat: quod uerno tempore mense a bruma tertio facit. Sed quod minimum dies circiter quadraginta latet: ex quibus bis septen ita sopitur: ut se nibilo moueat: reliquis postea pluribus: latet quidem sed mouetur: & surgit foetu grauida ursa: uel a nemine uel a paucissimis capta est. tempore sui latibuli hoc aimal nihil ędere certum est. quippe quod neque exeat: & captum uentre intestinoque inani uideatur. Narrant eius intestinum per inediam ita conniuere: ut adductum prope cohęreat. Itaque ursum latebram egressum primum herbam: Arum dictam degustare: ut intestinum laxetur: & hiet. Glires etiam latent in ipsis arboribus: pinguescuntque per id tempus uehementer. itidem mures pontici generis. Nonnulla ex iis quę conduntur: exuunt id: quod senectus uocatur: quod cutis ultima est: & primi ortus operculum. Sed in pedestri uiuiparo genere de urso: qua de causa lateat ambigitur: ut dictum iam est. Cortice intecta maxima fere sui parte secessu suo tpere latent: et exuunt senectutem ea quibus cutis mollis: nec prędura: et testacea quędam est. qualis testudini (nam & testudo inter cortice intecta enumeranda est: & mus aquatilis) sed qua lis stellioni: lacerto: & precipue serpentibus est. exuunt enim hęc omnia: tum uere cum egrediuntur: tum etiam autumno.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
