# De animalibus 208

Aristotle, De animalibus, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/208

Vipera etiam exuit tam uere quam autumno. Cum serpens exuere incipit: ab oculis primum detrahi aiunt: ita ut obcęcari uideantur iis: qui rem non intelligunt: tum caput exuitur. glabrum enim hoc omnium antequam reliquum corpus apparet: atque una fere nocte et die senectus tota exuitur a capite orsa ad caudam: & cute altera intus subnascente ipsa remouetur. Vt enim foetus in uolucro secundarum quo contentus prodierit: exuitur: sic ista senectute detracta renouantur. Insecta enim eodem modo exuunt senectutem quibus hoc solitum est: ut silpha & culex: & ea quorum pennę uagina continentur: ut scarabei: sed omnia facto iam quod gigni debuerit: exuunt. nam ut partui uiuiparo secundę: sic uermicularię proli operculum circunrumpitur. ęque & apibus & locustis cicadę ubi eruperunt: oleis aut harundinibus insidunt: & cum rupto operculo exeunt. parum quiddam in eo relinquunt humoris: nec multo post uolant: & incipiunt canere locustę inter marina: & gammari exuunt: aut uere aut autumno post partum. Iam captę aliquę sunt locustę: mollem habentes partem superiorem: quod crusta iam circunrupta detractaque esset. inferiorem autem duram: quod nondum esset disrupta. non enim similis in his atque in anguibus exutio fit. latent locustę menses circiter quinque. Cancri etiam exuunt senectutem. molliores quidem perspicue: sed etiam duriores exuere aiunt: ut maias. Cum uero exuunt: mollis admodum crusta subnascitur: & quidem cancri prę te neritate non satis ambulare possunt. exuunt hęc sępius anno: Sed quę nam lateant: & quomodo: & tempore: atque etiam quę: & quo tempore exuant senectutem: iam dictum est. Iuunt autem animalia prospere non eisdem temporibus u nec omnibus eque exuperantiis. Valitudines etiam & morbi per tempora pro generum diuersitate uarie accidunt: et in totum: non eadem omnibus ualitudo existit. Iam auibus prosunt squalor es: Tum ad cęteram sanitatem: tum etiam ad partum: & precipue palumbis: At uero piscibus: exceptis quibusdam paucis imbres comducunt. Incommodi contra auibus anni pluuii sunt: piscibus sicci.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
