# De animalibus 209

Aristotle, De animalibus, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/209

Quippe cum auium talis natura sit: ut ne bibere quidem largius possint sine detrimento: Aduncę igitur aues ut dictum est: uiuunt pro pe dixerim sine ullo potu: quod hesiodus nesciuit. facit enim in, narratione obsessionis nini aquilam augurii pręsidem bibentem. Cęterę aues bibunt quidem: sed parum: nec aliud ullum potioni indul get: quod pulmonem fungosum habeat: aut pariat ouu. Cum aues ęgrotant: plumę indicium proferunt. turbantur enim nec posituram eandem seruant quam habent: cum recte ualent. Iscium genus maxima ex parte annis pluuiis bene (ut dictum est) buiuit. ita enim non modo plus cibi nanciscitur: Verum etiam omnino pluuio humore iuuatur: ut ea quę terra gignuntur. olera enim quamuis rigentur: tamen non tantum proficiunt quantum hymbre: quod inde harundinibus etiam lacu prognatis euenit. nihil enim fere accrescunt: nisi aquę pluuię incedant. Indicium uel inde accipi potest: quod pisces plurimi petant pontum: ut in eo tradu cant ęstatem. facit enim copia amnium loci illius ut mare sit dulcius: & cibus largior habeatur: quem iidem fluuii deferant. Subeunt etiam fluuios genera piscium complura: & pręstant in fluentis & lacubus: ut hamia: mugilis. Gobiones etiam pinguescunt in fluuiis. denique loca praedita lacus commoditate pisces possident optimos. ex pluuiis autem ipsis ęstiui hymbres commodiores sunt parti maximę piscium: & precipue cum uer & ęstas & autumnus hymbribus abundarint. hyems contra serenior fuerit: ad summam prope dixerim: cum bene hominibus annus cedit: tunc & piscibus foeliciter degere contingit. locis autem frigidis parum uigent. Maxime infestantur algore: qui lapidem in capite habent ut chromis: lupus: pager: umbra. facit enim lapidis rigor ut per algorem gelent: et excidant. Sed cum plurimis piscium generibus hymbres conducant: mugili tamen & capitoni: & ei qui à nonnullis murinus uocatur: nocent. fit enim ut pluuiis multi ex his de facili excęcentur: si mo dum aqua excesserit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
