# De animalibus 21

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/21

Hęc ita in pręsentiarum formula ex posuisse quadam prę gustandi gratia placuit: uidelicet: ut quibus de rebus tractandum: & quatenus esset persequendum intelli geretur: post accuratius de iisdem disseremus: ut primum differentias atque accidentia: que iuncta cuique sunt: accipiamus deinde ad eorum comperiendas causas enitamur: ita enim effici potest: ut uia rationeque docendi utamur naturę congrua Cum commentatio singulorum antecedat: hinc enim aperitur quibusnam de rebus: & ex quibus effici demonstrationem oporteat Rimum itaque partes animalium ex quibus constant: enu merasse par est: his enim potissimum: atque in primis: tota quoque ipsa inter se differunt: uidelicet: aut eo: quod alia habeant: alia careant: aut situ: & ordine: aut differentiis: quas ante hac exposuimus: id est specie: excessu: proportione: & affectuum contrarietate: Sed primum partes hominis explicare debemus: ut enim nummos ad id: quod sibi quisque exploratum certumque habeat: probare solet: ita cęteris quoque in rebus agendum est: At homo animalium maxime omnium: notum nobis necessario est. Partes igitur hominis exteriores: & si non sensum ef fugiunt: tamen ne sequela: & series continuanda doctrinę prę termittatur: atque etiam: ut sensum ratio comitetur: partes primum enumerabimus officiales: siue instrumentales: deinde similarium ordinem prosequemur. Vmme igitur partes: in quas primas totum diuiditur corpus hę sunt: caput: Collum: thorax: brachium duplex crus duplex: Thoracem eam partem appello quę a collo ad pudenda usque trunca pertendit: capitis autem pars: quę capillis intecta est: Calua appellatur: cuius pars prior sinciput nouissime con sistere solita: Omnium enim ossium corporis: ultimum id concrescit: & induratur: posterior occiput est: Media inter occiput & sinciput: uertex: cerebrum sincipiti subditum est: Occiput in ane.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
