# De animalibus 210

Aristotle, De animalibus, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/210

Solet enim per hyemem potius capito ita affici: nam oculi eius albescunt: & macilentus per id temporis capitur: atque ad postremum malo eodem interit: quod non magis hymbrium copia quam algore accidere uidetur. Iam.n.cum alibi tum in nauplio agro terrę arginę in uadis multi capti sunt cęci: cum hyems fuisset aspri ma. multi etiam albos habentes oculos capti sunt. Aurata quoque hye me laborat: sed archanas ęstate: eoque tpere extenuatur. Prodest cor uulis fermę preter cęteros pisces: annus squalens: quod his quoque ob eam rem commodior est: quod per siccitatem potius tepor accidit. loca pro sua natura genera quęque sibi habent ad incolumitatem commo diora: quod.n.natura littorale: aut pelagium est: huic suo loco pro naturę desiderio uersari commodius est. quod autem ambigit: id comode utroque degere potest. Sed sunt etiam loca quędam singulis propria in quibus rectius ualeant. Commodiora (quod simpliciter dixerim) loca sunt ea quę algarum copia scatent. pinguioris enim locis his capiuntur qui multis & uariis locis solent pabulari. Nam & quibus alga in cibo est abunde pascuntur: & quibus caro appetitur: plures pisces sibi reperiunt. Interest etam aquilonia sint: an austrina. genus enim longum aquiloniis melius uiget: & quidem ęstate loco eosdem aquiloniis plures longi qui lati capiuntur. Thuni & gladii agitantur asilo: canis ex ortu. habent enim utrique per id tempus sub pina ceum uermiculum: quem asilum uocant: effigie scorpionis: magnitudine aranei: infestat hoc tanto dolore: ut non minus interdum gladius: quam delphinus exiliat: unde fit: ut uel in nauigia sępenumero incidat. Thunni omnium maxime piscium gaudent tepore: & ob eam rem arenam et littora adeunt: per summa etiam maris innatant quo teporis potiantur. Pisciculi autem seruari propterea possunt: quia spernuntur. maiora enim magni sequuntur: sed ouorum & prolis pars magna proinde absumitur. Cum enim pisces desiderio teporis: loca foeturę adeant. liguriunt quicquid attigerint: capiuntur maxime pisces: non multo antequam sol oria tur: aut postquam occidit. denique circa solis ortum aut occasum. tempestiue enim iaci tantisper putatur. quamobrem eo tempore piscatores solent retia tollere. tunc enim maxime uisus piscium fallitur. quippe cum noctu quiescant: luce autem iam clariore melius uideant. Morbus pestilens nullus incidere piscibus uniuersis uidetur: qualis plerumque hominis & quadrupedum: equis: & bubus: & reliqui generis nonnullis accidit: tum feris: tum urbanis. ęgrotare tamen & ipsi putantur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
