# De animalibus 213

Aristotle, De animalibus, 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/213

facit ra c bies furorem: & quę momorderint: omnia rabiunt: excepto homine. Intereunt canes hoc morbo: & quę morsa sunt: excepto homine. Angina etiam interimit: & podagra temptati pauci euadere possunt. Rabies camelum etiam pręhendit. Elephantos cęteris malis immunes aiunt. inflatione autem alui acrius infestari. Ques gregales morbis duobus temptantur: podagra: & stru b ma. facit podagra ut pedibus intumescant: & quamuis non intereant: tamen ungulas amittant. ualent melius cornibus pice illitis calida euenit struma: ut calidius frequentiusque spiretur: quod denique in homine febris: idem in boue struma est indicium morbi: ut demisse aures flacceant: & ut comedere nequeant. breui morium tur adapertisque pulmo inspicitur putris. Quorum gregales morbo immunes sunt: excepta podagra. hoc enim uno laborant: & plerumque ob id ungues amittunt. Sed amissis alii statim enascuntur. fit.n.ut altero subnascente ungue: alter amittatur. Indicium morbi: ut alter testium dexter palpitet: uel ut paulo citra nares cauum quiddam rugosumque gignatur. T uero equi domestici morbis plurimis obnoxii sunt: la a borant ileo dicto: idest tenuioris intestini morbo: cuius mali indicium: ut crura posteriora attrahant ad priora: & ita summo ueant ut propemodum collidant. Si ubi antea diebus aliquot sponte ieiunarint: mox in furorem uertantur: sanguime detracto iuuantur. Capi untur etiam rigore neruorum: cuius indicium: uenę ut omnes neruique intendantur: & caput ceruicesque immobiliter rigeant: rectisque cruribus gradiantur. Suppuratione etiam equi infestantur. uitium quoque eorum est: quod hordeatio dicitur: cuius indicium: ut pallatum molestat: & feruentius spiret equus quam ex consueto. nullum huius mali remedium est: nisi sponte naturę emendetur. Quod autem lymphari dicitur: tale est ut equus ab tibię so num quiescat: & demittat frontem. cum uero conscenderis: citetur contentius donec retineas: demissus etiam semper tristisque est: si rabie tenetur. Cuius indicium: ut auriculas demittat ad iubam: rursusque pro tendat: idque uicissim factitet. Irremediabile etiam malum: si cordis dolore uexatur: cuius indicium ut latera subsidant & ilia praestringantur. & si uesica dimoueatur de suo situ: cuius indicium ne urinam reddere possit: & ut ungulas clunesque trahat. Et si pasti nacam deuorarint: cuius magnitudo quę uerticilli bestiolę est. Nam morsus muris aranei: uel cęteris iumentis molestissimus est. pu stulę hoc excitantur: & periculosior quem defixerit grauida. pustulę enim rumpuntur: ex quo interitus sequitur. sed si non grauida est non interimit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
