# De animalibus 218

Aristotle, De animalibus, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/218

sed quanquam testa intecta grauida dicimus: tamen nullum eorum uel coitum uel partum uidemus. crusta intecta nimirum & coire & parere percipiuntur. Mollia etiam pręstant: cum grauida sunt: ut lolligines sepię: polypi: pisces cum impleri incipiunt coitu: boni omnes fere sunt. Sed procedente uteri tpere alii pręstant: alii non. Alec siue mena uterò grauis melior est: forma rotundior foeinę: porrectior mari: & latior. Venit ut cum foetu impleri foemina incipit: maris color in nigrio e rem plusque uarietatis mutetur: & caro deterrina cibo efficiatur: uocantur a nonnullis per id tempus hirci. mutantur pisces: qui merulę: & qui turdi appellantur: atque etiam squillę. uere enim nigrescunt: post uer albedinem suam recipiunt. Fuca etiam mutat colorem: cum enim cęteris tperibus candida sit: uerno uaria redditur: solam hanc ex marinis piscibus nidum sibi consternere atque in stragula parere aiunt. Alec etiam mutatur ut dixi: & cerrus: ut ex albedine rursus ęstate ad nigredi nem redeant: quod maxime suis pinnis et branchiis declarant. Coruulus etiam cum utero fert: optimus est: peride ut alec. mugilis uero & lupus & reliqui fere omnes squama intecti deteriores sunt: cum ferunt similes sibi ferentes & non ferentes pauci sunt ut glaucus. Itiantur etiam senectute pisces: & quidem thunni: uel ad u rem salmentariam senes improbi sunt. multum enim car nis absumitur quod idem uel in cęteris piscibus euenit: decla ratur eorum senectus duricie magnitudieque squamarum. Iam captus est thunnus senex: cuius pondus erat ad talenta quindecim & caudę interuallum ad cubita duo & palmum. Luuiatiles & lacustres pisces optimi sunt post partum & f seminis genitalis emissionem: Sed nonnulli etiam cum ferunt commendantur: ut saperdes: alii damnantur: ut silurus: cum cęteri omnes mares suis foeminis sint pręstantiores. Silurus foemina pręstat suo mari. & in genere anguillarum quoque meliores sunt quas foeminas nominant: quę nomen foeminę temere acceperunt. Non sunt enim foeminę: sed quia aspectu a cęteris discrepant: foeminę appellantur. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
