# De animalibus 219

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/219

LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE ODORO. ORES ANIMALIVM OBSCV. riorum parumque uiuentium tparis minus sensu percipiuntur: uiuaciorum euidentiores sunt. Habere enim uim quandam naturalem aimantes in quauis animi affectone uidentur: hoc est prudentia: stulticia fortitudine: ignauia: clęmentia: arcerbitate: & reliquis habitibus generis eiusdem. In nonnullis etiam commune aliquid disciplinę eruditionisque habetur: Alia enim uicissim inter se: alia ab homine (quae scilicet auditu non carent) non modo strependi: uerum etiam significandi cirias possunt dignoscere. In omnibus uero quorum procreatio est: fomineam & marem simili fere modo natura distinxit moribus: quibus mas differt a foemina: quod praecipue tum in homine: tum etiam in iis quę magnitudine pręstent. et quadrumpedes uiuiparę sint percipitur. sunt enim foeminę moribus mollioribus. mitescunt celerius: & manum facilius patiuntur: discunt etam imitanturque ingeniosius: ut in genere canum: laconico foemninas esse sagaciores qui mares apertum est. Moloticum etiam genus uenaticum nihilo a cęteris discrepat. At pe cuarium longe & magnitudine & fortitudine contra beluas praestat. Insignes uero animo & industria qui ex utroque: moloticum dico et laconicum prodierint. Sed foeinę omnes minus qui mares sunt aimosę: exce pta pathera & ursa. foeinę enim in his generibus esse uidentur aimosio res: cum in cęteris sint proculdubio molliores: uerum maliciosiores astutiores: insidiosiores foeinę sunt: atque in enutrienda prole sollici tiores. Mares contra aimosiores: ferociores: simpliciores minusque insidiosi: Quorum uestigia morum cum in omnibus fere insunt: tum uel maxime in perfectoribus: & praecipue in homine. Hic.n. natura perfectis sima est: & ob eam rem habitus isti conspectiores in eo ipso conti nentur. Ita quod mulier misericors magis & ad lachrymas propensior quam uir est. Inuida item magis & querula: & maledicentior: & mordacior: praeterea anxia & desperans magis quam mas: atque impudentior et mendacior. Quin etiam facilior decipi: meminisseque aptior. Ad haec uigilantior: segnior: immobilior denique est: & minus cibi desiderans. Mas uero iuuantior (ut modo dixi) & fortior est. Nam & in mollium genere cum sępia icta est tridente: mas foeninam adiuuat: foemina mare percusso: fugam arripit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
