# De animalibus 22

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/22

Calua ipsa sane tota os rarum: rotundum: cute gracilenta obductum est: Habet suturas: quę mulieris est: unam in orbem quę autem uiri: tres in idem magna ex parte coeuntes: Iam uisum etiam sine ulla sutura caput uiri est: uerticem caluę medium discrimem: & ęquamentum capillorum uocamus: quod nonnul lis geminum est: sunt enim quę facti a natura biuertices sint: uerum non osse sed capillorum ęquamento. Aciem partem eam nominamus duntaxat in homine quae caluę subiecta est: Nam piscis aut bouis faciem dicere non solemus: partes faciei frons quę sub sincipite posita inter id ipsum: & oculos est: Quibus hęc magna: segnes: quibus parua mobiles: quibus lata mente moueri idonei: quibus rotunda: iracundi Vpercilia sub fronte bipartito distincta: quę si in rectum s porriguntur mollem subesse animum significant: Si iuxta na sum inflexa sunt: austerum notant: & acerbum: Sed si iuxta tempora inflectuntur derisorem dissimulatoremque indicant si uero in totum demissa: notam inuidię habent: Oculi his sub iacent duo: legitimo scilicet naturę officio: quorum partes su perius inferiusque regentes palpebrae appellantur pilos qui extremo palpebrarum ambitui adhęrent: cilium nominamus Humor oculi interior: quo uidemus: pupilla est: Quod eam ambit: nigrum dicitur: Quod postremo nigrum circundat: can didum siue albugo: pars communis superioris inferiorisque palpebrę angulus est: quem duplicem uterque oculis habet: al terum iuxta nasum: alterum iuxta tempora: qui si iusto sunt longiores: notam morum maleficorum prębent: si carnosi more pectunculorum sunt: qui naribus iunguntur malitiam pręferunt: habent profecto oculos tum cętera animalium genera om nia: pręter quam testa intecta: & si quid imperfectum aliud est: tum ea quę animal generant omnia: pręter talpam: quem modo quodam habere dixerim: cum tamen omnino habere negem: Quippe cum omnino quidem nec uideat: nec perspicuos habeat oculos: Verum si quis prętentam membranam detrahit locus oculorum apparet: & pars nigra eorundem: situs denique & descriptio eadem quam legittimam conspicui oculi optinet utpote: cum obducta cute oculi pressi: confusi: oblesique essent dum crearentur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
