# De animalibus 220

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/220

Pugnant inter se ipsa animalia: quę loca eadem incolunt: atque eisdem uescuntur cibis: nam si uictus penuria sit. Fit certe ob eam rem ut uel eiusdem generis animantes pugnam inter se conserant. Et quidem marinos uitulos situs eiusdem pugnare inuicem aiunt. & marem cum mare et foeminam cum foemina: donec alter ab altero uel occidatur uel eiiciatur. Idemque eorum catulos facere. Carniuora etiam & oppugnantur a cęteris omnibus: & ipsa cum cęteris pu gnant. quoniam uictus his ab animalibus est: unde augures sua dissidia & considia colligunt. dissidio bella omnemque discordiam statuunt: considio pacemque omnem concordiam. Quod si cibi copia suppetat: haud scio: an ea quę nunc metuunt & fe rociunt intersecant: mansueteque tum inter se eunt cum homine etiam agant. cuius rei indicium facit: citra quam ęgyptii animanti bus impendunt. quod enim apud illos cibo non carent: sed copiose aluntur. Ideo collegio uel ipsa efferatissima degunt. mamsuescunt enim sui commodi ratione. quale se genus crocodili exhibet sacerdoti: locis quibusdam: propter cibi curam quę ibi insumitur. quod idem fieri cęteris etiam locis intelligi licet. Issidet aquila cum dracone. uescitur enim aquila anguid bus. Ichneumo cum phalance. uenatur enim phalances ichneu mo. Auium uarię dictę: cum alaudis: pipo cum lutea. oua enim inuicem exędunt. Cornix cum noctua. cornix enim meridie oua surripiens noctuę absunt: Cum non clare interdiu noctua uideat: noctua contra oua cornicis noctu exędit. estque altera inter diu: altera noctu potentior. Item noctua cum orchilo: nam is quoque oua exędit noctuę: sed die uel cęterę auiculę omnes noctuam nimirum circunuolant: quod mirari uocatur. aduolantesque percutiunt: quapropter aucupes ea constituta auicularum genera multa & uaria capiunt. Quimetiam qui rex auium appellatur: pri uatas contra eandem inimicitiam gerit. mustela inimicus cornicis est: quippe qui eius oua & pullos uiolet. Turtur cum ignaria pugnat. locus enim pascendi uictusque idem eorum est. Galgulus cum libio: miluus cum coruo.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
