# De animalibus 221

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/221

eripit enim miluus a coruo quicquid tenet: ut qui & unguibus sit praestantior: et uolatu ita fit: ut eos quoque uictus ratio faciat inimicos. Ad hęc inter ea quae cibum sibi a mari petunt: anas: gauia: & harpa: inuicem dissident. Buteo in alio genere hostis ranę: & rubetę: & anguis est. rapit enim eos atque exędit. Turtur & luteus pugnant. occiditur a luteo turtur: et a cornice tympanus nomine clarem ulula cęterique adunci rapiunt: unde iis oritur bellum. inter stellionem etiam & araneum bellum est. deuorantur enim aranei a stellione. pipo ini mica ardeolę est. oua enim & pulli ardeolę uiolantur a pipone. salo pręlium cum asino est: propterea quod asinus spinetis sua ulcera scabendi case atterat: tum igitur ob eam rem: tum etiam quod si uocem rudentis audierit oua abigat per abortum: pulli etiam metu labantur in terram: itaque ob eam in iuriam aduolans ulcera eius rostro excauat. Iupus asino tauro: & uulpi est hostis: Cum enim carne ipse alatur: boues inuadit & asinos & uulpes. hac eadem de cas & cum circo accipitre uulpi inimicitię sunt circus enim quod unguibus est aduncis: & carne uiuit: uulpem inuadit ac uulnerat. coruus tauro & asino aduersarius est: quippe qui ad uolans feriat: & eorum oculos laceret. Aquila etiam cum ardeola pugnat: unguibus etenim ualens aggreditur. hęc autm repugnando emoritur. ęsa lo cum ulture. Crex cum galculo & merula: & uireone: quem ex flagratione procreatum quidam fabulantur. nocet enim is & eorum pullis: sitta & trochillus cum aquila. sitta enim oua aquilę frangit. aquila tum ob eam rem: tum etiam quod carniuora est: aduersatur. Florus odio equum habet. pellitur enim ab equo pabulo herbę qua uescitur: nubeculans hic: nec ualens acie oculorum est. quippe qui uocem quidem equi imitetur: atque aduolans equum fuget. Sed interdum excipiatur: occidaturque ab equo: colit hic paludes & ripas: coloris est pulchri: & uictus facilis. Colotę ho stis asinus est: dormit enim colota in presepibus: & narem subiens asini ne comedat impedit. Rdeolarum tria sunt gna: pella: alba: stellaris piger cognomine a pellę coitus difficilis est: uociferatur enim & sanguinem ex ocu lis ut aiunt emittit. cum coit parit: etiam ęgre summoque cum dolore. pralium cum iis init: a quibus lęditur: hoc est cum aquila. a qua rapitur: cum uulpe a qua noctu capitur: cum alauda a qua oua eius diripiuntur: serpens mustelę suisque aduersarius est: mustelę quod eadem in domo uersantur. uictus enim ex eisdem appetatur necesse est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
