# De animalibus 222

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/222

suis uero quod ab ea deuoratur. ęsalo uulpi est inimicus. ferit enim: pilosque eius euellit: occiditque catulos: uncis nanque unguibus est. Oruus uulpi amicus est: pugnat.n.cum ęsalo ne unde fit ut huic cum ab illo percutitur: auxilietur. Vultur etiam & ęsalo inuicem ini mici sunt. ungues.n.utrique unci habentur. Aquilę etiam pugnat uultur & olor: nutritque eam sępius olor. Oloribus uero ut altur alterum deuoret: in more est maxime in uolucrum genere. sunt porro alia semper inter se infesta alia hominum ritu: cum res ita tulerit. Asinus item & spinus inimici inter se sunt. uictus enim spino a uepribus quas asinus tenellas ad huc pascit: florus: spinus: Egitbus: quem salum uoco: odium inter se exercent: & nimirum sanguinem egithi & flori misceri non posse di citur. amici cornix & ardeola: Iunco & alauda: galgulus & lędus. Colit enim galgulus frutecta & nemora. lędus saxa & montes: suisque locis uterque contentus degit pacifice. amici etiam pifex: harpa: miluus. Vulpes etiam cum serpente amice uiuit. Ambo.n. cauernis gaudent: & merula quoque turturem amat. leo & lupus ceruarius inimici sunt. Cum enim carne alantur uictum ex eisdem petant necesse est. Elephanti etiam pugnant inter se uehementer: et dentibus alter alterum fe rit. qui autem uictus fuerit: adeo animmum amittit: ut ne uocem quidem uicto ris toleret. differunt inter se elephantes mirum in modum robore atque animo. Sunt apud indos in usu rei bellicę non solum mares sed etiam foeinę. Verum tamen foeinę pauciores sunt: & longe timidiores. euertit ędificia elephantus: dentes admouens magnos: palmas uero sua fronte impellit: donec declinet: tum pedibus inculcans prosternit in terram. Venatio talis elephantorum est: conscendunt mites aliquos animososque elephantos: qui uenantur cursuque insequuntur feros: quos cum occuparint ferire praecipiunt suis: dum fatigent uiresque dissoluant: Tum rector indefatigatum illum in silit: regitque falce: post breui tpare fera mitescit: atque obtemperat. Quandiu insidat rector: mitem se quisque exhibet: Cum descenderit: alii mansuetudinem seruant: alii suam repetunt feritatem. itaque immitescentium crura priora prępediunt uinculis: ut quiescant. capiuntur et natu iam grandes et pulli: sed amicitię atque inimicitię in his beluis: uictus uitęque ratione ita existunt. Iscium autem alii gregatim degunt amicique sunt: alii non gregati inimicique uiuunt. Qui amici sunt congregantur: partim cum utero ferunt: partim cum foetum ędiderint.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
