# De animalibus 223

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/223

Gregales denique sunt Thunni: aleces: gobiones: uocę: lacerti: coruuli: siue graculi: dentices: mulli malleoli: elegini: sacri: aristulę: sargiacus: lolii: papauerę: iulię: limarię: scombri: monedulę: horum nonnulli modo gregales sunt: uerum etiam coniugales. Reliqui omnes coniugia agunt quidem: sed greges statis tem poribus: ut modo dixi: constituunt.s.aut cum uterum gerunt: aut post partum. lupus & mugilis quiqui inimici sunt capitales: tamen stato tpere congregantur. coeunt enim in gregem sępius: non solum quae eiusdem generis sunt: sed etiam quibus idem aut similis pastus appetitur: dummodo sit abunde. cibari sępe mugiles cauda abscisa uiuunt: atque etiam congri meatu tenus excrementario. Abscinditur mugilis cauda a lupo: congri a murena. Ineunt praelium maiores contra minores. ma ior enim quisque atque robustior: minorem infirmioremque deuorat: sed de marinis generibus satis. Mores autem animalium ut dictum iam est: differunt inter se fortitudine: ignauia: mansuetudine: ferocitate: men te: dementia. Iam enim genus ouile amnens: & moribus ut dici solet stultissimis est: quippe quod omnium quadrupedum ineptissimum sit. repetit in deserta sine caust: hyeme obstante ipsum: sępe egreditur stabu lo occupatum a niue: nisi pastor compulerit abire non uult: sed parit desistens: nisi mares a pastore ducantur: ita enim reliquus grex comsequitur. Caprarum ex grege si quis unam uillo mento dependentem: quem aruncum uocant: apprehenderit: Cęterę stant uelut stupidę: suos in unam illam oculos coiicientes. Cubant difficilius oues quam caprę: magis enim caprę quiescunt: acceduntque ad hominem familiarius. sed sunt frigoris impatientiores quam oues. docent pastores suas oues gregari: facto strepitu. nam si cum tonuerit aliqua relinquatur: quae non concurrerit: abortu si est grauida facit. unde fit: ut si quem domi strepitum moueris: omnes concurrant perper consuetudinem. Cubant oues capręque uniuersę per cognationem: Cum primum sol conuersus destiterit. capras non aduersis praeterea intur se oculis: sed auersis cubare accepimus. Oues & pascunt per societates: atque consuetudines: & si b unus aberrarit: reliqui sequuntur. quaperper Boarii nisi praeuenerint: totum armentum requirant necesse est. Quę societate coniunctę si altera forte perierit: altera pullum e parente orbatum enutrit. Equarum denique genus miro quodam amore suę prolis teneri putatur: cuius rei indicium est. quod sę pius steriles auferunt pullos a matribus: quos ipse amore prosequen tes tueantur: sed quoniam lacte careant: deprauant eos quos diligut. Erarum quadrupedum cerua maxime prudentia pręstare uidetur: tum quod circa semitas pariat: quo.s.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
