# De animalibus 224

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/224

beluę propter homines minus accedunt: tum etiam quod cum peperit in uolucrum primum exędit: mox seselim herbam petit: quam cum ędiderit: redit ad prolem. Pręterea hinulum ducens in stabula: assuefacit: quo refugere debeat: saxum hoc est abruptum uno aditu: quo loco eam si quis inuadit: spectare repugnareque affirmant. Mas item cum pinguerit: quod ualde tempere fructuum fit: nus quam apparet: sed longe secedit: ut qui pondere suę cor pulentię capi se posse facilius sentiat. Cornua etiam locis difficilibus amittit: & qua inueniri nequeant: unde illud prouerbium ortum. Qua cerui amittunt cornua: Quasi enim sua amiserit arma: cauet ne inermis reperiatur. Cornu sinistrum compartum esse a nemine adhuc fertur: occulit. Id enim tanquam quodam medicamento praeditum. Anniculis nondum cornua nascuntur: nisi quoad iudicii gratia sit: initium quoddam prętuberans: quod breue hirtumque est. bimis cornua primum oriuntur simplicia: & recta ad subularum similitudinem: quamobrem subulones per id tperis eos uocant. Trimis bifida exeunt: quadrimis trifida: atque deinceps ad hunc modum procedit numerus usque ad annum sextum. Ab hoc similia semper prodeunt: ita ne sit dignoscere ętatem ramorum numero: sed senes cognoscimus: maxime indicio duplici illo. dentes enim aut nullos: aut paucos habent: atque adminiculis carent. uocantur adminicula rami qui imis cornibus prominent ante frontem: quibus in pugna uruntur iuniores: senes autem carent: amittunt singulis annis cornua mense aprili: quę cum amiserint: occultant sese interdiu: ut superius dixi. Idque opacis faciunt locis: ut muscarum tedio uacent. pascuntur per id tempus noctu: donec recipiant cornua: quae primum quasi cute uestita & hirtiuscula emittunt: sed cum creuerint: soli exponunt ut excoquantur & sicceant: ubi iam nihil attritu arborum: cum ea scalpant: indolent: tunc ea relinquunt loca: con fisi habere iam quo repugnare possint.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
