Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 226
Unproofread scanNot analysed yet
locustam etam complures uiderunt: quotiens cum serpente pugnat: collum eius paehendere. Quim &mustela prudenter capere aues uidetur. iugulat enim quas cęperit: ut lupus ouem. Serpentem quoque impugnat eum praecipue qui mures uenatur: uidelicet ea caust: quod ipsa etiam mures persequitur. De herinaceorum sensu locis multis perpensum est: ut qui in cauernis sunt commutent sua cubilia: aquilonum &austrorum mutatioe. qui autem intra tecta aluntur: ad parietes discedunt: quod ita fieri cum bizantii quidam aimaduertisset: consecutus existimatoem est: ut tpars futurum posset praesagire. Ictus genus mustelę rusticę: quod uiuerram interpraetor: magnitudine est: qua melitensis catellus minor: sed pilo forma albe dine: partis inferioris: et morum astutia mustelę similis: mansuescit maiorem in modum: officit aluearibus. mellis. n. auida est: aues etiam petit: ut felis: genitalis eius osseum est: ut ante dixi: &medicamen to urinę stillationibus esse putatur. datur per ramenta ex uino. Mnino rtio brutorum magnam refert uitę humanę similitudi o nem: magisque in minore genere qui in maiore uideris intelligentię rationem: quod primum in auium genere hirundo in effingendo con stituendoque nido ostendit: confingit implicito luto festucis: ad nor mam lutarię paleatonis: &si quando luti inopia est: se ipsa madefaciens uolutat in puluere omnibus pennis: stragulum sibi etiam more hominum facit: duriora primum subiiciens: &modice totum conster nens pro sui corporis magnitudine: atque in enutrienda prole mira tamn mas qui foemina ęquitate laborat. Impartit pullis singulis cibum: obseruans consuetudine quadam: ne qui acceperit: bis accipiat. excrementa etiam pullorum parentes eiiciunt. Post adultiores iam natos circunagi forasque ipsos egerere edocent. Ad hęc columbi pleraque contemplationis huiusmoni afferunt. neque. n. cum pluribus adolescere: aut coire patiuntur: neque coniugium. iam inde a primo ortu initum deserunt: nisi cęlebs: aut uidua. Quin etiam foeminę parturienti mas adest: &cultu omnique officio fungitur. sępe etiam foeminam pigrius euntem ad nidum propter partus laborem mas percutit: cogitque intrare: exclusis iam pullis terram salsuginosam potissimum praemanducatam in eorum os in serens: suum ingerit: atque ita praeparat ad cibum recipiendum.