# De animalibus 232

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/232

Alcędo non multo amplior passere est: colore tum ceruleo: tum h uiridi: tum etiam leuiter purpureo insignis: uidelicet non par ticulatim: colore ita distincta: Sed ex indiscreto uarie refulgens cor pore toto: & alis: & collo: rostrum sub uiride longum et tenue. Talis spes eius est. nidus marinę similis pilę: & iis quę a flore maris halosachne dicantur: Sed colore leuiter rufo: figura proxima cucurbitis medicinalibus iis quibus collum porrectius est. magnitu do maximis amplior quam spongię. sunt enim alii maiores: alii minores. conseptus stipatusque undique est: & crebro tum inani: tum solido constat: renititur ferramento acuto: ut uix possit discindi. Sed si una & ferro tundis: & manu collidis: facile perinde ut flos aridus maris (halosachnam dico) confrangitur. Os eius angustum quoad sit exiguus aditus: ut etiam si uertatur mare: influere nequeat. habet sua inauia: proxima cauis spongiarum. Ambigitur ex qua nam materia componatur. Videtur tamen e spinis potius acus piscis constitui: piscibus enim halcedo uiuit. Sed amnes etiam subit: ascendens longius. partus huic ouis maxime quinque consumitur: foetificat toto suę ętatis tempore: parere nata menses quatuor incipit. Pupa nidum potissime e stercore hominis facit: mutat faciem tpere ęstatis: & hyemis: sicut cęterarum quoque agrestium plurinę Arus oua plurima ędit: ut aiunt. Tricapillam etiam plurima ędere aliqui referunt: sed post africam strucionem: Iam uel decem & septem oua atricapillę reperta sunt: Sed plura etiam quam uiginti parit. & numero impari semper: ut narrant. ni dificat ea quoque in arboribus: & uermiculis alitur. proprium huius & luscinię praeter cęteras aues: ut linguę summę acumine careant. Alus uitę commoditate & partus numero commendatur: Sed alterius pedis clauditate cedit. Ireo docilis & ad uitę munera ingeniosus notatur: sed ma le uolat: nec grati coloris est. Elia cum primis uitę commoditate nota est: cons istit estate in umbra: & aura. hyeme in sole: & apricis inspectat paludes ab ha rundinibus summis. paruo corpere est: sed uoce proba: colore etiam pulchro: necnon ingenio ualet in uitę officiis: et speem prę se fert decoram. peregrina hęc auis esse uidetur: quippe quae raro nostris locis appareat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
