Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 234
Unproofread scanNot analysed yet
Capitur maxime noctua. Ardalus etam auicula quędam perhibetur: quę magna ex parte gregatim uolat: nec singularem hanc uideris: colore tota cinereo est: magnitudine proxima superiori: sed pennis ac pedibus bonis: uocem frequentem: nec grauem emittit. Ollurio eisdem quibus merula uescitur: magnitudo eius quoque eadem quę superioribus est: capitur hyberno potius tpere. Aec omnia semper apparent: atque etiam ea quę in urbibus solent precipue uiuere: ut coruus: ut cornix. nam ea quoque semper conspicua sunt: nec loca mutant aut latent. Onedularum tria sunt genera. unum quod graculus uom catur: magnitudine quanta cornix: rostro rotundo rutilo.