# De animalibus 235

Aristotle, De animalibus, 235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/235

de generatione eorum: quę non sit: nihil adhuc exploratum habemus nisi quod fauoniis flatibus apparent: certum enim hoc est. Vculus ut antea dictum est non nidificat: sed in nidis parit alienis: & praecipue in palubium: & curucę: & alaudę: humi atque etiam in nido luteolę appellatę super arborem. parit hic unum ouum: nec ipse incubat. Sed auis in cuius nido pepererit: ea incubat: exclu dit atque enutrit: quę cum ipse alienigena pullus accreuerit: suos eiicere dicitur: ita ut pereant. Alii eos a genitrice occidi: & dari in cibo cuculi pullo aiunt. uidelicet improbatos perper speem cuculi ele gantiorem: sed quiqui plurima ex his uidisse nonnulli confirmant: tamen de pullorum interitu: non conuenit inter omnes. Alii enim cuculum ipsum repetere nidum cui suum ouum mandarit: pullosque deuorare nutricis uolunt. Alii pullum cuculi quod magnitudine praestet: posse pręcipere cibum omnem oblatum: atque ita cęteros fame perire autumant. Alii ipsum ut fortiorem: cęteros pastus consortes occidere autores sunt: sed prudenter sane prolis suę procreationem moliri uidetur cuculus. Cum.n. se ignauum minimeque opitulandi potentem nouerit: facit quasi suppositicios suos pullos quo seruari possint. timiditate enim hęc auis excedit. quippe quae ab auiculis uellatur: & prae metu earum fugiat Podes quos aliqui cypsellos appellant: similes esse hirundinum: a dictum iam est. Haud enim discerni ab hirundie possunt: nisi quod tibiis sunt hirsutis. nidum spse cistellę productę longius fictę ex luto uno aditu dato arctissimo faciunt. Idque locis angu stis intra saxa & specus: ut & beluas deuitare possint: & homines. Vem caprimulgum appellant: auis montana est: magnitudine qua paulo maior qui merula: minor qui cuculus: moribus mollior parit oua duo: aut tria: cum plurima suggit: caprarum ubera aduolans unde nomen accepit: Cum suxerit uber extingui capramque excęcari aiunt: parum clare interdiu uidet: Sed noctu perspicax est. Orui locis arctioribus & ubi non satis cibi pluribus sit: c duo tantum incolunt: & suos pullos cum iam partias uolandi est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
