# De animalibus 236

Aristotle, De animalibus, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/236

Primum nido eiiciunt: deinde regione tota expellunt: parit coruus quatuor & quinque: tempore quo apud pharsala hospites medię periere: corui locis athenarum peloponensique defuerunt: quasi sensum haberent aliquem: quo inter se rerum euenta significarent & mouerentur. Quilarum plura sunt gnna. unum quod pigargus ab albicante a cauda dicitur: ac si albicillam nomines: gaudet hęc planis: & lu cis & oppidis. hinularia a nonnullis uocata cognomine est: montes etiam siluamque suis freta uiribus petit. reliqua gnna raro plana & lucos ad eunt. Alterum genus magnitudine secundum & uiribus planta: aut clauca: nomine saltus & conualles: & lacus incolere solitu cognomine anataria & morphna a macula pennę quasi neuiam dixeris. Quam homerus etiam meminerat in exitu priami. Tertium genus colore nigricans: unde nomen accepit: ut pulla et fuluia uocetur magnitudine minima. Sed uiribus omnium praestantissima hęc est. Colit montes ac siluas: & leporaria cognominatur. una hęc foetus suos alit atque educit pernix concinna polita apta intrepida: strennua liberalis non inuida est: modesta etiam: nec petulans: quippe quę non clangat: neque lipiat: aut murmuret. Quartum genus percnopterus ab alarum notis appellatu: capite albicante: corpere maiore qui cęterę adhuc dictę hęc est: Sed breuioribus alis: cauda longiore: uulturis speem hęc refert sub aquila & montana ciconia cognominatur: incolit lucos degener: nec uitiis cęterarum caret: & bonorum quae ille optinent. expars est quippe quę a coruo cęterisque id genus alitibus uerberetur fugetur capiatur. grauis est.n.uictu iners: exanimata fert corpora: famelica semper est: & quaerula: clamitat & clangit. Quintum genus est quod haliętus hoc est marina uocatur: ceruice magna & crassa. Alis curuantibus cauda lata: moratur hęc in littoribus & oris. accidit huic sępius: ut cum ferre quod ceperit nequeat: in gurgitem demergatur. Sextum genus gnesium.i. uerum germanuque appellant: unum hoc ex omni auium genere esse ueri incorruptique ortus creditur. cętera enim genera & aquilarum & accipitrum & minutarum etiam auium promiscua adulterinaque inuicem procreant. Maxima aquilarum omnium hęc est: maior etiam quam ossifraga. sed cęteras aquilas: uel sexquialtera portione excedit. colore est rufa: conspectu rara: more eius quam cymnidem uocari diximus. Tempus aquilę operandi uolandique a prandio ad meridianu. mane enim quiescit usque dum forum frequens: & prandendum iam sit. senescentibus aquilis rostrum superius accrescit: incuruaturque subinde magis magisque ut demum famę intereant: cui rei data est fabula: ut hoc ita accidat aquilę: quoniam cum olim hon esset hospiti: iniuriam intulerit. Condunt reseruantque suo in nido quantum cibi pullis supersit. quod.n.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
